Text List

Prev

How to Cite

Next

Moralitas 14

Moralitates 14

LEgitur, quod in castello Emaus fuit quidam puer natus, qui ab vmbili co sursum diuisus erat, ita quod haberet pectora duo & capita duo, o per consequens duplicem sensum, ex quo sensus in capite viget: & dum vnus comedebat, alter dormiebat, & in omnibus sic dissimiles erant ille duae corporis partes in operatione quacunque: Post quam autem duobus simul annis vixerunt: unus mortuus est, altero in diem quartum superuiuente, &c

PEr istum puerum sic diuisum intelligitur quilibet homo, in quantum qui libet homo constat ex duobus compositis, scil. corpore & anima, & quae libet pars operatur opera propria secundum Apostolum, Galat. 5. "Mani festa autem sunt opera carnis, quae sunt fornicatio, immunditia, impudicitia, luxuria: idolorum seruitus, ueneficia, inimicitiae, contentiones", &c. "Opera ue ro Spiritus sunt, charitas, pax, gaudium, patientia, benignitas, bonitas, lon ganimitas", &c. Et sic opera aduersantur ad inuicem, quod uno dormiente, al terum non dormit. Cum enim anima quiescit a bonis operibus, caro persequi tur eam operibus malis. Cum enim reficitur anima uerbo DEI tunc corpus quiescit. Cum igitur inter carnem & spiritum sit tanta contrarietas, & talis, quod finire simul non possunt: sic igitur uiuamus, quod sicut in illo puero una par te mortua, alia superuixit: Sic nos carne mortificati spiritu DEO uiuamus, & cum ipso iugiter maneamus, Rom. 8. Si spiritu facta carnis mortificaueritis, uiuetis, scilicet uita gloriae.

PrevBack to TopNext

On this page

Moralitas 14