Moralitas 15
Moralitates 15
Egitur quod inter Sentiles in quadam ciuitate, quae erat dedicata dea For tunae, erant quinque fontes in medio: Ad quos cum illi de ciuitate a praedicta Dea aliquid impetrare vellent, miserunt quinque virgines pulcbras, precio sis ornamentis ornatas: quarum quaelibet portabat in manu sua vnum flo rem. & quaelibet earum cantabat canticum suum, uicissim ad fontes. Prima incipiebat iunior, postea aliae subsequent es secundum ordinem earum aetatum, ad pla candam Deam illam. Habebant autem quinque signa, per quae manifeste scire poterant. quando placata erat: & quaendo a Dea ex audite erant. Primum signum erat. si aa cantum prime virginis cantantis, aqua fontium ex se inciperet moveri. Secundum signum erat, si ad cantum secundae virginis inciperet tume scere. Tertium signum e rat. si ad cantum tertie virginis inciperet clarescere. Quartum signum erat, si ad cantum quartae virginis inciperet effluere. Quintum signum erat, si ad cantum quintae virginis inciperet totaliter euanescere.7.
Oraliter autem ista ciuitas est anima hominis, multiplicibus fortunis exposita. Quinque fontes in medio existentes sunt quinque sensus, siue ap petitus respectu appetibilium quinque sensuum exteriorum positi in anima hominis. Quinque uirgines sunt quinque continentiae, quarum quaelibet portat flo rem: quia quaelibet continentia per colorem uitam decorat, & per odorem fa mam bonam augmentat.
Cantat ergo prima uirgo: id est, continentia respectu uisus. Credo uidere bona Domini in terra uiuentium. Ad cuius uocem incipit aqua praui appe titus mox moveri: quoniam cum incipit homo contemplari diuina, tunc in cipiunt in eo commoueri terrena.
Secunda uirgo, scilicet continentia respectu auditus cantauit: Audiam quid loquatur in me Dominus DEVS: quoniam loquetur pacem in plebem suam, & super sanctos suos, &c. Item: Auditu auris audiui te, &c. Ad cuius uocem incipit aqua tumescere, & a profundo eleuari: Quoniam cum homo coelestes delectationes aure mentis percipit, delectationes carnales eradicare, a fundo amouere incipit, & eas contemnit.
Tertia uirgo uidel continentia respectu gustus cantat: Gustate & uidete: quoniam suauis est DOMINVS, &c. Ad cuius uocem incipit aqua mali appe titus clarescere: id est, eius turbatio abscedere. Quia cum interne gustatur Do minus, necessario cessat turbatio mali appetitus: quia nullo modo simul sta re possunt.
Quarta uirgo scil continentia respectu odoratus cantat cum sponsa in Can ticis: Nardus mea dedit odorem suauitatis. Ad cuius uocem aqua mali appe titus incipit defluere. Quia tam flagrans & uehemens est amor, & odor dile cti sponsi, quod in eius praesentia no potest anima alterius rei sentire odorem.
Quinta uirgo respectu tactus cantat cum sponsa. Ego dilecto meo, & dile ctus meus mihi, qui pascitur inter lilia. Ad cuius uocem aqua mali appetitus prorsus euanescit. Quia cum anima in sponsi amplexibus iucundatur, omnes mali appetitus in anima hominis mortificantur: Et sic anima exauditur pro gratia impetranda
On this page