Text List

Moralitas 17

Moralitates 17

LEgitur secundum Remigium in annalibus ludaeorum, quod erat quaedam domina adamata & desiderata a quatuor regibus, quae sibi varia dona promiserunt, & literas diuersas scripserunt. Litera prima missa a primo re ge scilicet Carne, hec erat: I voluptate delitiaru erit tota vita tuasi con iuncta mihi fueris per emorem. Litera secunda missa a secundo Rege scil. 2 Mundo talis est: In abundantia diuitiarum & gaudij cordis deduceres dies tuos si coniuncta mihi fueris per coniugium. Litera transmissa dominae a tertio rege scili cet Diabolo, haec est: Super omnes te extollam per superbiam, si mihi coniuncta fue ris per obedientiam. Litera quarti regis videlicet CHRISTI sic erat: Si mthi con senseris, regina eris in faelici vita, &c

ISta domina est anima rationalis in homine: si uult euadere laqueos litera rum trium regum, unicuique regum sic respondebit. Responsio dominae pri mo regi: Voluptatem & delectationem frequenter sensi, sed earum finis est amarus, ideo respuo. Responsio dominae secundo regi: Diuitiae mundanae & gaudia humana crebro ueniunt & transeunt sicut umbra, ideo respuo, quia fal libilia esse cerno. Responsio dominae ad tertium regem: De superbia & excel lentia nolo amplius gloriari, quia mors tollit pauperem cum nobili militari. Responsio dominae ad quartum regem: Corde toto te affecto, nolo alium prae dilecto, pro omnibus transgressionibus ueniam expecto.

PrevBack to TopNext

On this page

Moralitas 17