Text List

Moralitas 16

Moralitates 16

Efert Boëthius de consolatione libro quarto, metro tertio: quod quidam. miles, quem Neritium ducem vocat in carmine, nomine Vlysses, cum so cijs suis rediret de bello Troiano, errando per mare depulius est in quan dam insulam, in qua habitabat quaedam maga nomine * Circe, quae fuit recina. Ista maga de quibusdam herbis potum praeparauit, & dedit socijs Vlistis, & biberunt, & statim in diuersa animalia sunt mutati. Sed Vlysses habens florem de Mer curio in manu sua, & isti maëae eum ostendens, per virtutem istiusstoris eua sit, erupit, ne mutaretur sicut soci lui, &c

PEr istum Vlyssem intelligo CHRISTVM: per socios suos omnes homi nes qui CHRISTO assimilantur per naturam sibi iunctam. Per magam illam intelligo mundi deceptoriam uanitatem: per insulam, mundum. Nam ista maga, mundi scilicet uanitas potum secum portat & parat sociis Vlyssis, quan do homines inducit ad diuersa peccata, ex quibus habetis delectationibus in a nimalia irrationabilia transformantur: quia de peccato ad peccatum ex appe titu sensitiuo ducuntur. Sed nota in quae animalia homines modo transfor mati sunt. Certe in simiam, bubonem & asinum. Per simiam intelligo super bum, qui sicut simia uult facere omnia quae uidet alios facere, & omnia sibi li cere putat. Et ideo nota narrationem de simia, quae proprium collum uoluit amputare: ita faciunt modo homines: & ita bene per simiam intelligimus su perbum. Per bubonem intelligo luxuriosum. Quia sicut uidemus, quod bu bo communiter non uolat, nec diligit nisi tenebras: ita luxuriosi modo ma nent in tenebris peccatorum, & diligunt loca obscura, ut ibi compleant pra uas suas operationes. Per asinum intelligo cupidum. Nam sicut asini quan tumcunque grauibus oneribus succumbant, nunquam tamen recalcitrantur. Sic cupidi quantumcunque diuitijs affluant, non tamen satiantur, nunquam di cunt, satis est. Nota quomodo primi nostri parentes potati sunt de illo potu & quomodo transformati erant, & similitudinem DEI amiserant, &c. Sed de isto potu non bibit Vlysses, quoniam praeseruatus fuit flore Mercurij: id est, potestate suae diuinitatis

PrevBack to TopNext

On this page

Moralitas 16