Text List

Table of Contents

Only show available transcriptions
Prev

How to Cite

Next

Liber 10

Caput 1

1

Iam quidem ordo ipse videtur exposcere ut de peccato primi hominis disseramus; sed quia de carne mulieris, quemadmodum facta sit, Scriptura narravit, tacuit autem de anima, multo magis nos fecit intentos, ut de hoc diligentius inquiramus, quonam modo refelli possint, sive non possint, qui credunt animam de anima hominis, sicut carnem de carne fieri, a parentibus in filios utriusque rei transfusis seminibus. Hinc enim primitus ad hoc moventur, ut dicant quod unam animam Deus fecerit, quam sufflavit in faciem hominis, quem de pulvere finxerat, ut ex illa iam caeterae crearentur animae hominum, sicut ex illius carne omnis etiam caro hominum. Quoniam primo Adam formatus est, deinde Eva: et ille quidem unde habuerit corpus, unde animam, dictum est; corpus videlicet pulverem terrae, animam vero flatum Dei: at illa de illius latere cum facta dicatur, non dicitur quod eam Deus flando similiter animaverit, tamquam utrumque de illo ductum sit, qui iam fuerat animatus. Aut enim taceri oportuit, inquiunt, etiam de anima viri, ut eam, sicut possemus, datam divinitus vel intellegeremus, vel certe crederemus: aut si hoc propterea Scriptura non tacuit, ne animam quoque sicut carnem hominis de terra factam esse putaremus, debuit et de mulieris anima non taceri, ne putaretur ex traduce, si hoc verum non est. Quapropter ideo tacitum est, inquiunt, quod in eius faciem flaverit Deus, quia illud verum est, quod et anima ex homine propagata est.

2

Huic suspicioni facile occurritur. Si enim propterea putant animam mulieris ex anima viri factam, quia non scriptum est quod in mulieris faciem flaverit Deus; cur credunt ex viro animatam feminam, quando ne id quidem scriptum est? Unde si Deus omnes animas hominum nascentium, sicut primam, facit, propterea Scriptura de aliis tacuit, quoniam posset quod in una factum commemoratum est, etiam de caeteris prudenter intellegi. Itaque si oportuit nos per hanc Scripturam de hac re aliquid admoneri, magis si aliquid aliud fiebat in femina, quod in viro factum non erat, ut ex carne animata eius anima duceretur, non sicut viri eius aliunde corpus, aliunde anima; hoc ipsum quod alio modo fiebat, Scriptura potius tacere non debuit, ne hoc itidem factum putaremus quod iam de illo didiceramus. Proinde quia non dixit ex anima viri factam esse animam mulieris, convenientius creditur eo ipso nos admonere voluisse, nihil hic aliud putare, quam de viri anima noveramus, id est, similiter datam esse mulieri: cum praesertim esset evidentissimae occasionis locus, ut si non tunc quando formata est, postea certe diceretur, ubi ait Adam: Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea. Quanto enim carius amantiusque diceret: Et anima de anima mea? Non tamen hinc tam magna quaestio iam soluta est, ut unum horum manifestum certumque teneamus.

Caput 2

3

Quamobrem primo videndum est, utrum sancta Scriptura libri huius, ab eius exordio pertractata, hinc nos dubitare permittat: tum recte fortasse requiremus, aut quaenam sententia potius eligenda sit, aut in rei huius incerto quem modum tenere debeamus. Certe enim sexto die fecit Deus hominem ad imaginem suam; ubi etiam dictum est: Masculum et feminam fecit eos. Quorum illud superius, ubi imago Dei commemorata est, secundum animam; hoc autem, ubi sexus differentia, secundum carnem accipiebamus. Et quoniam tot ac tanta testimonia, quae ibi considerata atque tractata sunt, nos non sinebant eodem ipso sexto die etiam formatum de limo hominem mulieremque de latere eius accipere, sed hoc postea factum esse post illa primitus opera Dei, in quibus creavit omnia simul; quaesivimus quid de hominis anima crederemus, discussisque omnibus disceptationis nostrae partibus, illud credibilius vel tolerabilius dici visum est, quod ipsa hominis anima in illis operibus facta est, corporis vero eius in mundo corporeo tamquam in semine ratio: ne cogeremur contra verba Scripturae aut sexto die totum factum dicere, id est, et de limo virum, et de eius latere feminam; aut in illis sex dierum operibus nullo modo esse factum hominem; aut corporis humani causalem rationem tantummodo factam, animae autem nullam, cum potius secundum ipsam sit homo ad imaginem Dei: aut certe etsi non contra verba Scripturae aperte posita, tamen dure atque intolerabiliter diceremus, vel in ea creatura spiritali, quae ad hoc tantummodo creata esset, factam fuisse animae humanae rationem, cum ipsa creatura, in qua ista ratio facta diceretur, non commemoraretur in operibus Dei; vel in aliqua creatura, quae in illis commemoraretur operibus, factam rationem animae, velut in hominibus qui iam sunt, facta ratio latet generandorum filiorum: ac sic eam vel Angelorum filiam, vel, quod est intolerabilius, alicuius elementi corporei crederemus.

Caput 3

4

Sed nunc si ob hoc mulier non de viro, sed similiter ut ille, a Deo factam animam asseritur accepisse, quia singulas singulis Deus facit, non erat facta in illis primis operibus anima feminae: aut si generalis omnium animarum ratio facta fuerat, sicut in hominibus ratio gignendi, reditur ad illud durum ac molestum, ut vel Angelorum, vel, quod indignissimum est, coeli corporei, vel alicuius etiam inferioris elementi filias animas hominum esse dicamus. Ac per hoc videndum est, etsi latet quid verum sit, quid saltem tolerabilius dici possit: utrum hoc quod modo dixi, an in illis primis Dei operibus unam animam primi hominis factam, de cuius propagine omnes hominum animae crearentur; an novas subinde animas fieri, quarum nulla vel ratio facta praecesserit in primis illis sex dierum operibus Dei. Horum autem trium duo priora non repugnant primis illis conditionibus, ubi simul omnia creata sunt. Sive enim in aliqua creatura tamquam in parente ratio animae facta sit, ut omnes animae ab illa generentur, a Deo autem creentur, quando singulis hominibus dantur, sicut a parentibus hominibus corpora; sive non ratio animae velut in parente ratio prolis, sed ipsa omnino cum factus est dies facta sit anima, sicut ipse dies, sicut coelum et terra, et lumina coeli; congruenter dictum est: Fecit Deus hominem ad imaginem suam.

5

Hoc vero tertium quomodo non repugnet ei sententiae qua et sexto die factus accipitur homo ad imaginem Dei, et post diem septimum visibiliter creatus, non tam facile videri potest. Novas quippe animas fieri, quae neque ipsae, neque ratio earum, tamquam in parente prolis, sexto illo die facta sit cum his operibus, a quibus consummatis, et inchoatis Deus in die septimo requievit; si dixerimus, cavendum est ne frustra tam diligenter Scriptura commendet sex diebus consummasse Deum omnia opera sua, quae fecit bona valde, si aliquas adhuc naturas fuerat creaturus, quas nec ipsas nec earum ibi rationes causaliter fecerit: nisi intellegatur, rationem quidem singillatim faciendarum animarum nascentibus quibusque dandarum in seipso habere, non in creatura aliqua condidisse; sed quia non alterius generis creatura est anima, quam illius secundum quam sexto die factus est homo ad imaginem Dei, non recte dici Deum eam facere nunc, quae tunc non consummavit. Iam enim tunc animam fecerat, quales et nunc facit; et ideo non aliquod novum creaturae genus nunc facit, quod tunc in suis consummatis operibus non creavit: nec contra illas causales rationes rerum futurarum, quas universitati tunc indidit, haec eius operatio est, sed potius secundum ipsas; quandoquidem corporibus humanis, quorum ex illis primis operibus propagatio continuata successione protenditur, tales congruit animas inseri, quales nunc facit atque inserit.

6

Quapropter iam nihil timentes, ne contra verba libri huius, quae de prima illa sex dierum conditione conscripta sunt, quaelibet harum trium sententiarum probabilitas vicerit, sentire videamur; suscipiamus diligentiorem quaestionis huius pertractationem, quantum adiuvat Deus: ne forte fieri possit ut si non liquidam, de qua dubitari ultra non debeat, tam certe acceptabilem de hac re sententiam nanciscamur, ut eam tenere donec certum aliquid elucescat, non sit absurdum. Quod si ne hoc quidem potuerimus, documentorum momentis undique pariterque nutantibus, saltem non videbitur nostra dubitatio laborem devitasse quaerendi, sed affirmandi temeritatem: ut me, si quis recte iam certus est, docere dignetur; si quem vero nec divini eloquii, nec perspicuae rationis auctoritas, sed sua praesumptio certum fecerat, dubitare mecum non dedignetur.

Caput 2

7

Ac primum illud firmissime teneamus, animae naturam nec in naturam corporis converti, ut quae iam fuit anima, fiat corpus; nec in naturam animae irrationalis, ut quae fuit anima hominis, fiat pecoris; nec in naturam Dei, ut quae fuit anima, fiat quod est Deus: atque ita vicissim nec corpus, nec animam irrationalem, nec substantiam quae Deus est, converti et fieri animam humanam. Illud etiam non minus certum esse debet, animam non esse nisi creaturam Dei. Quapropter si neque de corpore, neque de anima irrationali, neque de seipso Deus animam hominis fecit, restat ut aut de nihilo eam faciat, aut de aliqua spiritali, tamen rationali creatura. Sed de nihilo fieri aliquid consummatis operibus, quibus creavit omnia simul, violentum est velle monstrare; et utrum perspicuis documentis obtineri possit, ignoro. Nec exigendum est a nobis quod vel comprehendere homo non valet; vel si iam valet, mirum si persuadere cuiquam potest, nisi tali, qui etiam nullo homine docere conante, potest etiam ipse tale aliquid intellegere. Tutius est igitur de huiusmodi rebus non humanis agere coniecturis, sed divina testimonia perscrutari.

Caput 5

8

Quod ergo ex Angelis, tamquam parentibus Deus creet animas, nulla mihi de canonicis Libris occurrit auctoritas. Multo minus itaque ex mundi corporeis elementis: nisi forte illud movet, quod apud Ezechielem prophetam cum demonstratur resurrectio mortuorum, redintegratis corporibus, ex quatuor ventis coeli advocatur spiritus, quo perflante vivificantur, ut surgant. Sic enim scriptum est: Et dixit mihi Dominus, Propheta super spiritum; propheta, fili hominis, et dic ad spiritum: Haec dicit Dominus: A quatuor partibus ventorum coeli veni, et inspira in mortuos hos, et vivant. Et prophetavi, sicut praecepit mihi Dominus, et introivit spiritus vitae in eos, et revixerunt, et steterunt super pedes suos, congregatio multa valde. Ubi mihi videtur prophetice significatum, non ex illo tantum campo ubi res ipsa demonstrabatur, sed ex toto orbe terrarum resurrecturos homines, et hoc per flatum quatuor mundi partium fuisse figuratum. Neque enim etiam flatus ille ex corpore Domini, substantia erat Spiritus sancti, quando sufflavit et ait: Accipite Spiritum sanctum; sed utique significatum est, sic etiam ab ipso procedere Spiritum sanctum, quomodo ab eius corpore flatus ille processit. Sed quia mundus non ita Deo coaptatur ad unitatem personae, sicut caro illa Verbo eius unigenito Filio; non possumus dicere ita esse animam de substantia Dei, quemadmodum flatus ille a quatuor ventis de natura mundi factus est: sed tamen aliud eum fuisse, aliud significasse puto; quod exemplo flatus ex corpore Domini procedentis recte intellegi potest: etiamsi Ezechiel propheta illo loco non resurrectionem carnis, qualis proprie futura est, sed inopinatam desperati populi reparationem per Spiritum Domini, qui replevit orbem terrarum, figurata revelatione praevidit.

Caput 6

9

Illud ergo iam videamus, cuinam potius sententiae divina testimonia suffragentur: eine qua dicitur animam unam Deum fecisse, et dedisse primo homini, unde caeteras faceret, sicut ex eius corpore caetera hominum corpora; an ei qua dicitur singulas singulis facere, sicut illi unam, non ex illa caeteras. Illud enim quod per Isaiam dicit: Omnem flatum ego feci, cum hoc eum de anima dicere, quae sequuntur satis ostendant, ad utrumque accipi potest. Nam sive ex una primi hominis anima, sive ex aliquo suo secreto, omnes procul dubio animas ipse facit.

10

Et illud quod scriptum est: Qui finxit singillatim corda eorum, si nomine cordium voluerimus animas intellegere, neque hoc repugnat cuiquam duorum de quibus nunc ambigimus. Sive enim ex una illa quam flavit in faciem primi hominis, ipse utique singulas fingit, sicut etiam corpora; sive singulas vel fingat et mittat, vel in eis ipsis quibus miserit, eas fingat: quamquam hoc non mihi videatur dictum, nisi ex eo quod per gratiam nostrae animae ad imaginem Dei renovatione formantur. Unde dicit Apostolus: Gratia enim salvi facti estis per fidem, et hoc non ex vobis, sed donum Dei est; non ex operibus, ne forte quis extollatur. Ipsius enim sumus figmentum, creati in Christo Iesu in operibus bonis. Non enim per hanc gratiam fidei corpora nostra creata vel ficta possumus intellegere, sed sicut in Psalmo dictum est: Cor mundum crea in me, Deus.

11

Hinc etiam illud esse puto: Qui finxit spiritum hominis in ipso; tamquam aliud sit factam animam mittere, aliud in ipso homine facere, id est, reficere ac renovare. Sed etiam hoc si non de gratia, in qua renovamur, sed de natura, in qua nascimur, intellegamus, ad utramque sententiam duci potest: quia vel ex una illa primi hominis tamquam semen animae attractum ipse fingit in homine, ut vivificet corpus; sive spiritum vitae, non ex illa propagine, sed aliunde corpori infusum, ipse itidem fingit per mortales sensus carnis, ut fiat homo in animam vivam.

Caput 7

12

Illud sane de libro Sapientiae, ubi ait: Sortitus sum animam bonam, et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum; diligentiorem considerationem flagitat. Magis enim videtur attestari opinioni qua non ex una propagari, sed desuper animae venire creduntur ad corpora. Verumtamen quid est: Sortitus sum animam bonam? quasi aut in illo animarum fonte, si ullus est, aliae sint animae bonae, aliae non bonae, quae sorte quadam exeunt, quaenam cui homini tribuatur; aut alias Deus ad horam conceptorum vel nascentium faciat bonas, alias non bonas, quarum quisque habeat sorte, quae acciderit. Mirum si hoc eos saltem adiuvat, qui credunt animas alibi factas, singillatim mitti a Deo singulis quibusque corporibus hominum, ac non illos potius, qui pro meritis operum, quae ante corpus egerunt, in corpora mitti animas dicunt. Secundum quid enim aliae bonae, aliae non bonae venire ad corpora possunt putari, nisi secundum opera sua? Neque enim secundum naturam, in qua fiunt ab illo qui omnes naturas bonas facit. Sed absit ut contradicamus Apostolo, qui dicit nondum natos nihil egisse boni aut mali, unde confirmat non potuisse ex operibus dici, sed ex vocante: Maior serviet minori; cum de geminis ageret adhuc in Rebeccae utero constitutis. Sequestremus ergo paululum hoc de libro Sapientiae testimonium: neque enim neglegendi sunt, seu errent, seu verum sapiant, qui hoc specialiter et singulariter de anima illa dictum putant mediatoris Dei et hominum hominis Christi Iesu. Quod, si necesse fuerit, quale sit postea considerabimus, ut si Christo convenire non potuerit, quaeramus quemadmodum id accipere debeamus, ne contra apostolicam veniamus fidem, putantes habere animas aliqua merita operum suorum, priusquam incipiant in corporibus vivere.

Caput 8

13

Nunc illud videamus, quemadmodum dictum sit: Auferes spiritum eorum, et deficient, et in pulverem suum convertentur. Emittes spiritum tuum, et creabuntur; et innovabis faciem terrae. Pro illis enim qui arbitrantur animas ex parentibus sicut corpora creari, hoc videtur sonare, cum sic intellegitur, ut spiritum eorum propterea dixerit, quod eum homines ex hominibus acceperint: qui cum mortui fuerint, non eis poterit ab hominibus reddi, ut resurgant; quia non rursus, quemadmodum quando nati sunt, a parentibus ducitur, sed Deus eum reddet, qui resuscitat mortuos. Ac per hoc eumdem spiritum dixit eorum cum moriuntur, Dei autem cum resurgunt. Quod possunt illi, qui non ex parentibus, sed Deo mittente, animas venire asserunt, pro sua opinione sic intellegere, ut eorum dixerit spiritum cum moriuntur, quia in eis erat, et ab eis exit; Dei autem cum resurgunt, quod ab ipso mittitur, ab ipso redditur: proinde hoc etiam testimonium neutri eorum adversatur.

14

Ego vero arbitror melius intellegi hoc dictum de gratia Dei, qua interius renovamur. Omnium enim superborum secundum terrenum hominem viventium, et de sua vanitate praesumentium, quodammodo aufertur spiritus proprius, cum exuunt se veterem hominem, et infirmantur, ut perficiantur expulsa superbia, dicentes Domino per humilem confessionem: Memento quia pulvis sumus: quibus dictum erat: Quid superbit terra et cinis? Per oculum quippe fidei contuentes Dei iustitiam, ut non velint constituere suam, semetipsos despiciunt, sicut Iob dicit, et distabescunt, et aestimant se terram et cinerem: hoc est enim: Et in pulverem suum convertentur. Accepto autem Spiritu Dei, dicunt: Vivo autem iam non ego, vivit autem in me Christus. Sic innovatur facies terrae, per Novi Testamenti gratiam, numerositate sanctorum.

Caput 9

15

Illud etiam quod apud Ecclesiasten scriptum est: Et convertatur pulvis in terram, sicut fuit, et spiritus revertatur ad Deum qui dedit eum, neutri sententiae contra alteram suffragatur, sed inter utramque consistit. Cum enim isti dixerint hinc probari non a parentibus, sed a Deo animam dari, quod converso pulvere in terram suam, id est carne, quae de pulvere facta est, revertetur spiritus ad Deum qui dedit illum; respondent illi: Utique ita est. Redit enim spiritus ad Deum, qui eum dedit homini primo, quando in eius faciem sufflavit, converso pulvere, id est humano corpore, in terram, unde primitus factum est. Neque enim ad parentes erat spiritus rediturus, quamvis inde sit creatus ex illo uno qui homini primo datus est; sicut nec ipsa caro post mortem ad parentes revertitur, a quibus eam certe constat esse propagatam. Quemadmodum ergo caro non redit ad homines ex quibus creata est, sed ad terram unde primo homini formata est; ita et spiritus non redit ad homines a quibus transfusus est, sed ad Deum a quo primae illi carni datus est.

16

Quo testimonio sane satis admonemur, ex nihilo Deum fecisse animam quam primo homini dedit, non ex aliqua iam facta creatura, sicut corpus ex terra: et ideo cum redit, non habet quo redeat, nisi ad auctorem qui eam dedit; non ad eam creaturam ex qua facta est, sicut corpus ad terram. Nulla est enim creatura ex qua facta est, quia ex nihilo facta est; ac per hoc ad factorem redit quae redit, a quo ex nihilo facta est. Non enim omnes redeunt, quoniam sunt de quibus dicitur: Spiritus ambulans, et non revertens.

Caput 10

17

Quocirca difficile est quidem omnia de hac re Scripturarum sanctarum testimonia colligere; quod etsi fieri possit, ut non solum commemorentur sed etiam pertractentur, in magnam sermonis longitudinem pergunt: sed tamen nisi aliquid tam certum proferatur, quam certa proferuntur quibus ostenditur quod Deus animam fecerit, vel quod eam primo homini dederit, quonam modo per divini eloquii testimonium ista quaestio solvatur ignoro. Si enim scriptum esset quod similiter sufflaverit Deus in faciem formatae mulieris, et facta fuerit in animam vivam; iam quidem plurimum lucis accederet, qua cuique formatae carni hominis non ex parentibus dari animam crederemus: adhuc tamen exspectaretur quid proprie teneretur in prole, qui nobis modus usitatus est hominis ex homine. Prima vero mulier aliter facta est, et ideo adhuc dici posset animam propterea non ex Adam divinitus Evae datam, quia non ex illo tamquam proles orta est. Si autem homini qui primus ex illis natus est, commemoraret Scriptura non ex parentibus ductam, sed desuper animam datam, illud iam in caeteris, etiam tacente Scriptura, oporteret intellegi.

Caput 11

18

Nunc itaque et illud consideremus, utrum neutram confirmet sententiam, sed utrique possit accommodari, quod scriptum est: Per unum hominem peccatum in hunc mundum intravit, et per peccatum mors, et ita in omnes homines pertransiit, in quo omnes peccaverunt: et paulo post: Sicut per unius delictum in omnes homines ad condemnationem, ita et per unius iustificationem in omnes homines ad iustificationem vitae. Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius obedientiam iusti constituentur multi. Ex his enim verbis Apostoli, qui defendunt animarum propaginem, sententiam suam sic astruere moliuntur: Si secundum solam carnem, inquiunt, potest intellegi peccatum vel peccator, non cogimur in his verbis ex parentibus animam credere; si autem quamvis per illecebram carnis, non tamen peccat nisi anima, quomodo accipiendum est quod dictum est, in quo omnes peccaverunt, si non ex Adam etiam anima, sicut caro, propagata est? aut quomodo per illius inobedientiam peccatores constituti sunt, si tantum secundum carnem in illo, non etiam secundum animam fuerunt?

19

Cavendum est enim ne vel Deus videatur auctor esse peccati, si dat animam carni, in qua eam peccare necesse sit; vel possit esse anima, praeter ipsius Christi, cui liberandae a peccato non sit christiana gratia necessaria, quia non peccavit in Adam, si omnes in eo peccasse secundum carnem tantum quae de illo creata est, non etiam secundum animam dictum est: quod usque adeo contrarium est ecclesiasticae fidei, ut parentes ad percipiendam gratiam sancti Baptismi etiam cum parvulis atque infantibus currant; in quibus si hoc vinculum peccati solvitur quod tantummodo carnis, non etiam quod animae est, merito quaeritur quid eis obesset, si in illa aetate de corpore sine Baptismo exirent. Si enim per hoc Sacramentum corpori eorum consulitur, non et animae, deberent et mortui baptizari: at cum videamus hoc universaliter Ecclesiam retinere, ut cum viventibus curratur, et viventibus succurratur, ne cum mortui fuerint nihil possit fieri quod prosit; non videmus quid aliud possit intellegi, nisi unumquemque parvulum non esse nisi Adam et corpore et anima, et ideo illi Christi gratiam necessariam. Aetas quippe illa in seipsa nihil egit vel boni vel mali; proinde ibi anima innocentissima est, si ex Adam propagata non est: unde quomodo possit iuste ire in condemnationem, si de corpore sine Baptismo exierit, quisquis istam sententiam de anima tenens potuerit demonstrare, mirandus est.

Caput 12

20

Verissime quippe ac veracissime scriptum est: Caro concupiscit adversus spiritum, et spiritus adversus carnem: sed tamen carnem sine anima concupiscere nihil posse, puto quod omnis doctus indoctusque non dubitet. Ac per hoc ipsius concupiscentiae carnalis causa non est in anima sola, sed multo minus est in carne sola. Ex utroque enim fit: ex anima scilicet, quod sine illa delectatio nulla sentitur; ex carne autem, quod sine illa carnalis delectatio non sentitur. Carnem itaque concupiscentem adversus spiritum dicit Apostolus carnalem procul dubio delectationem, quam de carne et cum carne spiritus habet adversus delectationem, quam solus habet. Solus quippe habet, nisi fallor, illud desiderium, non cum carnis voluptate, vel carnalium rerum cupiditate commixtum, quo desiderat et deficit anima in atria Domini. Solus habet etiam illud, de quo ei dicitur: Concupisti sapientiam; serva mandatum, et Dominus praebet illam tibi. Nam cum spiritus imperat membris corporis, ut huic desiderio serviant, quo solus accenditur, velut cum assumitur codex, cum aliquid scribitur, legitur, disputatur, auditur, cum denique panis frangitur esurienti, et caetera humanitatis ac misericordiae praestantur officia; obedientiam caro exhibet, non concupiscentiam movet. His atque huiusmodi bonis desideriis quibus sola anima concupiscit, cum adversatur aliquid quod eamdem animam secundum carnem delectat, tunc dicitur caro concupiscere adversus spiritum, et spiritus adversus carnem.

21

Sic enim dicta est caro in eo quod secundum ipsam facit anima, cum ait: Caro concupiscit; quemadmodum dictum est: Auris audit, et oculus videt Quis enim nescit quod anima potius et per aurem audiat, et per oculum videat? Ita loquimur et cum dicimus: Manus tua subvenit homini; cum aliquid porrecta manu datur, quo cuiquam subveniatur. Quod si de ipso etiam fidei oculo, ad quem pertinet credere quae per carnem non videntur, dictum est: Videbit omnis caro salutare Dei; non utique nisi de anima, qua vivit caro, cum etiam per ipsam carnem nostram Christum pie videre, id est, formam qua indutus est propter nos, non pertineat ad concupiscentiam, sed ad ministerium carnis, ne forte aliquis ita velit accipere quod dictum est: Videbit omnis caro salutare Dei: quanto congruentius dicitur caro concupiscere, quando anima non solum carni animalem vitam praebet, verum etiam secundum ipsam carnem aliquid concupiscit; quod in potestate non est ne concupiscat, quamdiu inest peccatum in membris, id est, violenta quaedam carnis illecebra in corpore mortis huius, veniens de vindicta illius peccati, unde propaginem ducimus, secundum quam omnes ante gratiam filii sunt irae. Contra quod peccatum militant sub gratia constituti, non ut non sit in eorum corpore, quamdiu ita mortale est, ut et mortuum iure dicatur, sed ut non regnet. Non autem regnat, cum desideriis eius, id est, his quae secundum carnem contra spiritum concupiscuntur, non obeditur. Proinde Apostolus numquid ait: Non sit peccatum in vestro mortali corpore (sciebat quippe inesse peccati delectationem, quam peccatum vocat, depravata scilicet ex prima transgressione natura)? sed: Non, inquit, regnet peccatum in vestro mortali corpore ad obediendum desideriis eius; nec exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato.

Caput 13

22

Secundum hanc sententiam, nec rem absurdissimam dicimus, quod caro sine anima concupiscat; nec Manichaeis consentimus, qui cum viderent non posse carnem sine anima concupiscere, aliam quamdam animam suam ex alia natura Deo contraria carnem habere putaverunt, unde concupiscat adversus spiritum. Nec alicui animae non esse necessariam Christi gratiam dicere cogimur, cum dicitur nobis: Quid meruit anima infantis, unde illi perniciosum sit non percepto christiani Baptismi sacramento exire de corpore, si nec proprium aliquod peccatum commisit, nec ex illa est quae in Adam prima peccavit?

23

Non enim de pueris grandiusculis agimus, quibus quidem peccatum proprium nolunt attribuere quidam, nisi ab anni quarti decimi articulo, cum pubescere coeperint. Quod merito crederemus, si nulla essent peccata, nisi quae membris genitalibus admittuntur: quis vero audeat affirmare, furta, mendacia, periuria, non esse peccata, nisi qui talia vult impune committere? At his plena est puerilis aetas, quamvis in eis non ita ut in maioribus punienda videantur, quod sperentur annis accedentibus, quibus ratio convalescat, posse praecepta salutaria melius intellegere, eisque libentius obedire. Sed nunc de pueris non agimus, quorum carnalem ac puerilem voluptatem vel corporis vel animi si veritas et aequitas oppugnaverit, quibus possunt viribus dictorum atque factorum repugnant; pro qua, nisi pro falsitate et iniquitate, quae suffragari videbitur eis, vel ad percipienda quae alliciunt, vel ad vitanda quae offendunt? De infantibus loquimur, non quia nascuntur plerumque de adulteris (neque enim in pravis moribus naturae dona culpanda sunt; aut propterea non debuerunt germinare frumenta, quod ea sevit furantis manus: aut vero ipsis parentibus obfutura sit iniquitas sua, si se ad Deum convertendo correxerint; quanto minus filiis, si recte vixerint?).

Caput 14

24

Sed illa aetas vehementem quaestionem movet, cuius anima cum peccatum nullum habeat de proprio voluntatis arbitrio, quaeritur quomodo possit iustificari per illius unius hominis obedientiam, si per alterius unius inobedientiam rea non est? Haec vox eorum est, qui animas hominum ex hominibus parentibus creatas volunt, non quidem nisi a creatore Deo, sed sicut etiam corpora. Non enim et haec parentes creant, ac non ille qui ait: Priusquam te formarem in utero, novi te.

25

Quibus respondetur, animas quidem corporibus hominum Deum novas singillatim dare, ad hoc ut in carne peccati de originali peccato veniente recte vivendo, carnalesque concupiscentias sub Dei gratia subigendo, meritum comparent, quo cum ipso corpore in melius transferantur tempore resurrectionis, et in Christo in aeternum cum Angelis vivant. Sed necesse esse ut, cum membris terrenis atque mortalibus, maximeque de peccati carne propagatis, miro modo coaptantur, ut ea primitus vivificare, post etiam aetatis accessu regere possint, tamquam oblivione praegraventur. Quae si esset quodammodo indigestibilis, Creatori tribueretur: cum vero paulatim ab huius oblivionis torpore anima resipiscens possit converti ad Deum suum, eiusque misericordiam et veritatem primo ipsa pietate conversionis, deinde servandi praecepti eius perseverantia promereri; quid ei obest illo velut somno paululum immergi, unde paulatim evigilans in lucem intellegentiae, propter quam rationalis anima facta est, potest per voluntatem bonam eligere vitam bonam? quod quidem non poterit, nisi adiuverit gratia Dei per Mediatorem. Hoc si neglexerit homo, non tantum secundum carnem, verum etiam secundum spiritum erit Adam: si autem curaverit, erit Adam secundum carnem tantummodo; secundum spiritum autem recte vivens, illud etiam quod de Adam culpabile tractum est, mundatum a labe peccati recipere merebitur illa commutatione quam sanctis resurrectio pollicetur.

26

Sed antequam per aetatem possit secundum spiritum vivere, necessarium habet Mediatoris Sacramentum, ut quod per eius fidem nondum potest, per eorum qui eum diligunt fiat. Eius enim Sacramento solvitur etiam in aetate infantili originalis poena peccati; a quo nisi adiutus, etiam iuvenis, carnalem concupiscentiam non domabit; nec ea subiugata aeternae vitae meritum apprehendet, nisi eius dono, quem promereri studet. Ideo vivus oportet etiam infans baptizetur, ne obsit animae societas carnis peccati, qua participata fit ut nihil possit anima infantis secundum spiritum sapere. Ipsa quippe affectio gravat etiam corpore exutam, nisi cum in corpore est, per unicum sacrificium veri sacerdotis expietur.

Caput 15

27

Quid ergo, ait aliquis, si hoc non curaverint sui, vel infidelitate, vel neglegentia? Hoc quidem etiam de maioribus dici potest. Possunt enim vel repente emori, vel apud eos aegrotare, ubi eis quo baptizentur, nemo subveniat. Sed illi, inquit, habent etiam propria peccata, quorum indigeant remissione, quae si dimissa non fuerint, nemo eos recte dicet immerito plecti pro iis quae in sua vita sua voluntate commiserint: illa vero anima, cui quaedam contagio tracta de carne peccati, si de illa prima anima peccatrice non creata est, nullo modo imputari potest (neque enim ullo peccato, sed natura qua sic facta est, et Deo dante carni data est); cur alienabitur ab aeterna vita, si baptizando infanti nemo subvenerit? An forte nihil oberit? Quid ergo prodest ei cui subvenitur, si nihil obest cui non subvenitur?

28

Hic pro sua causa quid respondere possint, qui secundum Scripturas sanctas, vel quod apud eas inveniatur, vel quod eis non adversetur, conantur asserere animas novas non de parentibus tractas corporibus dari; nondum me audisse, vel uspiam legisse fateor. Non ideo sane absentium negotium deserendum est, si quid mihi, quo adiuvari videatur, occurrerit. Possunt enim adhuc dicere, Deum praescium quomodo quaeque anima victura esset, si diutius in corpore viveret, ei procurare lavacri salutaris ministrationem, cuius futuram fuisse praevidet pietatem, cum ad annos fidei capaces veniret, si non eum oporteret propter aliquam occultam causam morte praeveniri. Occultum itaque est, atque ab humano, vel certe ab ingenio meo remotissimum, cur nascatur infans, vel continuo vel cito moriturus: sed hoc ita occultum est, ut neutros adiuvet, de quorum nunc sententiis disceptamus. Illa enim explosa opinione qua putantur animae pro anteactae vitae meritis in corpora detrudi, ut ea citius solvi meruisse videatur, quae non multa peccaverat, ne contradicamus Apostolo, nihil nondum natos boni vel mali egisse testanti; nec illi qui animae traducem affirmant, possunt pro se ostendere cur aliorum mors acceleretur, retardetur aliorum, nec qui eas dari novas volunt singulis singulas. Occulta ergo ista causa est, et utrisque pariter, quantum existimo, nec suffragatur, nec adversatur.

Caput 16

29

Proinde qui de infantium mortibus urgebantur, cur omnibus sit necessarium Baptismi sacramentum, quorum animae non ex illa ductae sunt, cuius inobedientia peccatores constituti sunt multi; cum respondent, peccatores quidem omnes constitui secundum carnem, secundum animam vero nonnisi eos qui eo tempore male vixerunt, quo et bene potuissent; omnes autem animas, hoc est et infantum, ideo habere necessarium Baptismi sacramentum, sine quo ex hac vita etiam in illa aetate emigrare non expedit, quia contagio peccati ex carne peccati, qua obruitur anima, cum his inseritur membris, oberit ei post mortem, nisi cum adhuc in ipsa carne est, Sacramento Mediatoris expietur; eique divinitus hoc auxilium procurari, quam Deus praesciit, si usque ad annos fidei congruos hic viveret, pie fuisse victuram, quam propter aliquid quod ipse novit, et nasci voluit in corpore, et cito extraxit e corpore: cum ergo haec respondent, quid eis contradici potest, nisi incertos nos eorum salutis fieri, qui hac vita bene gesta, in Ecclesiae pace defuncti sunt; si non solum secundum id quod quisque vixit, verum etiam secundum id quod victurus esset, si amplius vivere potuisset, quisque iudicandus est? quandoquidem valent apud Deum merita mala, non tantum praeteritorum, sed futurorum etiam delictorum, a quorum reatu nec mors liberat, si antequam fuerint commissa provenerit; nec aliquid ei praestitum est, qui raptus est ne malitia mutaret intellectum eius. Deus enim praescius illius futurae malitiae, cur non eum secundum ipsam potius iudicaturus est, si moriturae animae infantis, ne obesset ei ex corpore peccati participata colluvies, ideo subveniendum iudicavit per Baptismum, quia praescivit eam, si viveret, pie fideliterque fuisse victuram?

30

An ideo potius refelli hoc inventum potest, quia meum est: illi autem qui de hac sententia certos se esse confirmant, alia fortasse proferunt vel testimonia Scripturarum, vel documenta rationum, quibus hanc auferant ambiguitatem, vel certe ostendant, non esse contra id quod sentiunt illud Apostoli, quo gratiam qua salvi efficimur, magna intentione commendans, ait: Sicut in Adam omnes moriuntur, sic et in Christo omnes vivificabuntur; et: Sicut per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, sic per obedientiam unius hominis iusti constituentur multi; eosdemque multos peccatores, non quibusdam exceptis, sed omnes intellegi volens, superius ait de Adam: In quo omnes peccaverunt: unde utique infantum animas non posse secerni, et eo quod dictum est, omnes, et eo quod eis per Baptismum subvenitur, non absurde credunt, qui animas ex unius traduce sapiunt, nisi aliqua manifesta et liquida vel ratione, quae Scripturis sanctis non repugnet, vel earum ipsarum Scripturarum auctoritate redarguantur?

Caput 17

31

Iam itaque videamus, quantum suscepti huius operis necessitas patitur, quale etiam illud sit, quod paulo ante distulimus. Scriptum est enim in libro Sapientiae: Puer autem eram ingeniosus, et sortitus sum animam bonam; et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum. Cum enim videatur illos adiuvare hoc testimonium, qui non ex parentibus creari, sed venire ad corpus vel descendere Deo mittente animas dicunt; rursus hoc impedit eorum sententiam, quod ait: Sortitus sum animam bonam: cum procul dubio vel ex uno fonte manare quodammodo tamquam rivulos, vel pari natura fieri animas credunt, quas Deus mittit in corpora; non autem alias bonas vel magis bonas, et alias non bonas vel minus bonas. Unde enim bonae aut magis bonae, seu non bonae aut minus bonae animae, nisi vel moribus secundum liberum voluntatis arbitrium, vel differentia temperaturae corporum, dum aliae magis, aliae minus gravantur corpore, quod corrumpitur et aggravat animam? Sed neque actio erat aliqua singularum quarumque animarum, qua earum mores discernerentur, antequam venirent ad corpora; nec ex corpore minus gravante potuit iste dicere animam sumam bonam, qui ait: Sortitus sum animam bonam; et cum essem magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum. Accessisse enim dixit bonitati qua bonus erat, sortitus videlicet animam bonam, ut etiam ad corpus incoinquinatum veniret. Aliunde ergo bonus antequam veniret ad corpus: sed utique non differentia morum, quia nullum antea vitae gestae meritum; non differentia corporis, quia prius bonus quam veniret ad corpus. Unde igitur?

32

Hoc autem illis qui ex traduce animae illius praevaricatricis animas creari asserunt, quamvis pro eis sonare non videatur, quod dictum est: Veni ad corpus, tamen in caeteris non incongrue coaptatur; ut cum dixisset: Puer autem eram ingeniosus, idipsum explicans quibus causis ingeniosus esset, continuo subiungeret: Et sortitus sum animam bonam, videlicet ex paterno ingenio vel corporali temperamento. Deinde: Cum essem, inquit, magis bonus, veni ad corpus incoinquinatum: quod si maternum intellegatur, ne hoc quidem quod dictum est: Veni ad corpus, huic opinioni refragabitur, cum ex anima et corpore paterno venisse ad maternum corpus accipitur incoinquinatum, videlicet vel a cruore menstruo; dicuntur enim ex hoc ingenia gravari; vel a contaminatione adulterina. Ita et haec verba libri huius aut magis eis favent, qui animarum traducem loquuntur; aut si et isti ea possunt pro se interpretari, inter utrosque alternant.

Caput 18

33

Quae si de Domino secundum humanam, quae a Verbo assumpta est, creaturam velimus accipere, sunt quidem in eadem circumstantia lectionis, quae illi excellentiae non conveniant; maxime illud, quia idem ipse qui haec in eodem libro loquitur, aliquanto superius cum ista verba, de quibus nunc agimus, diceret, confessus est ex semine viri in sanguine coagulatum: a quo nascendi modo utique alienus est Virginis partus, quam non ex semine viri carnem concepisse Christi, nullus ambigit christianus. Sed quia est in Psalmis, ubi ait: Foderunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea; ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me: diviserunt sibi vestimenta mea, et super vestem meam miserunt sortem, quae proprie illi uni congruunt; ibi etiam dixit: Deus, Deus meus, respice me, utquid me dereliquisti? longe a salute mea verba delictorum meorum, quae rursus ei non conveniunt, nisi transfiguranti in se corpus humilitatis nostrae, quoniam membra sumus corporis eius: et quia in ipso Evangelio, puer proficiebat aetate, et sapientia: si possunt etiam ista, quae circum hanc sententiam in libro Sapientiae leguntur, propter humilem formam servi et unitatem corporis Ecclesiae cum capite suo, eidem ipsi Domino coaptari; quid ingeniosius illo puero, cuius in annis duodecim seniores sapientiam mirabantur? et quid illa anima melius, quae, etiamsi vincant non certando, sed probando, qui animarum traducem affirmant, non erit consequens ut etiam ipsa ex illius praevaricatoris traduce venisse credenda sit; ne per illius hominis inobedientiam etiam ipse peccator constituatur, per cuius unius obedientiam ab illo reatu liberati, iusti constituuntur multi? et quid incoinquinatius illo utero Virginis, cuius caro etiamsi de peccati propagatione venit, non tamen de peccati propagatione concepit; ut ne ipsum quidem corpus Christi ea lex severit in utero Mariae, quae in membris posita corporis mortis, repugnat legi mentis? quam sancti patres coniugati refrenantes, non quidem nisi quousque licebat in concubitum relaxarunt; nec tamen tantummodo quousque licebat, eius impetum pertulerunt. Proinde corpus Christi quamvis ex carne feminae assumptum est, quae de illa carnis peccati propagatione concepta fuerat, tamen quia non sic in ea conceptum est, quomodo fuerat illa concepta, nec ipsa erat caro peccati, sed similitudo carnis peccati. Non enim accepit inde reatum moriendi, qui apparet in motu carnis non voluntario, quamvis voluntate superando, adversus quem spiritus concupiscit: sed accepit inde, non quod contagioni praevaricationis, sed quod exsolvendae indebitae morti, et ostendendae promissae resurrectioni sufficeret; quorum unum nobis ad non timendum, alterum ad sperandum valeret.

34

Denique si a me quaeratur unde acceperit animam Iesus Christus, mallem quidem hinc audire meliores atque doctiores: sed tamen pro meo captu libentius responderim, unde Adam, quam de Adam. Si enim pulvis assumptus ex terra, in qua nullus hominum fuerat operatus, meruit divinitus animari; quanto magis corpus assumptum ex carne, in qua itidem nullus hominum fuerat operatus, sortitum est animam bonam, cum illic erigeretur casurus, hic descenderet levaturus? Et fortasse ideo ait: Sortitus sum animam bonam (si tamen hoc de illo oportet intellegi), quia solent quae sorte dantur, divinitus dari: aut, quod fidenter dicendum est, ne vel illa anima aliquibus operibus praecedentibus ad tantum apicem subvecta putaretur, ut cum ea Verbum caro fieret, et habitaret in nobis, ad auferendam suspicionem praecedentium meritorum sortis nomen accessit.

Caput 19

35

Est in Epistola quae inscribitur ad Hebraeos, locus quidam diligenti consideratione dignissimus. Cum enim per Melchisedech, in quo huius rei futurae figura praecesserat, discerneret sacerdotium Christi a sacerdotio Levi: Videte ergo, inquit, qualis hic est, cui et decimam partem Abraham dedit de primitiis patriarcha. Et ii quidem qui de filiis sunt Levi, sacerdotium accipientes, mandatum habent a decimis populi secundum Legem, hoc est a fratribus suis, quamvis et ipsi ex lumbis Abrahae exierunt: qui autem non est ex genere eorum, decimavit Abraham, et habentem promissionem benedixit. Sine ulla autem contradictione, qui minor est a maiore benedicitur: et hic quidem decimas morientes homines accipiunt; ibi autem qui testificatur se vivere, et sicut oportet dicere, propter Abraham, et Levi accipiens decimam decimatus est: adhuc enim in lumbis patris sui fuit. Si ergo etiam hoc valet ad istam distantiam, quantum praeemineat sacerdotio Levitico sacerdotium Christi, quod sacerdos Christus per illum praefiguratus est, qui decimavit Abraham, in quo et ipse Levi decimatus est, profecto Christus ab eo non est decimatus. At si propterea decimatus est Levi, quia erat in lumbis Abrahae; propterea non est decimatus Christus, quia non erat in lumbis Abrahae. Porro autem si non secundum animam, sed tantum secundum carnem accipimus Levi fuisse in Abraham; ibi erat et Christus, quia et Christus secundum carnem ex semine est Abrahae; et ipse itaque decimatus est. Quid est ergo quod affertur pro magna differentia sacerdotii Christi a sacerdotio Levi, quod Levi decimatus est a Melchisedech, cum esset in lumbis Abrahae, ubi et Christus erat, unde pariter decimati sunt; nisi quia necesse est intellegamus, secundum aliquem modum ibi Christum non fuisse? Quis autem neget eum secundum carnem ibi fuisse? Ergo secundum animam ibi non fuit. Non est igitur anima Christi de traduce praevaricationis Adae, alioquin etiam ipsa ibi fuisset.

Caput 20

36

Hic existunt illi qui traducem animarum defendunt, et dicunt confirmatam esse sententiam suam, si Levi constat etiam secundum animam fuisse in lumbis Abrahae, in quo eum decimavit Melchisedech, ut possit ab eo Christus in ista decimatione discerni: qui quoniam decimatus non est, et tamen in lumbis Abrahae secundum carnem fuit, restat ut secundum animam ibi non fuerit, et ideo sit consequens ut ibi Levi secundum animam fuerit. Hoc ad me non multum attinet, qui utrorumque collationem adhuc audire sum paratior, quam utrorumlibet iam confirmare sententiam. Interim Christi animam ab origine huius traducis per hoc testimonium secernere volui. Invenient isti quid eis pro caeteris fortasse respondeant, et dicant, quod etiam me non parum movet, quamvis nullius hominis anima sit in lumbis patris sui, secundum carnem tamen in lumbis Abrahae constitutum Levi decimatum, et ibi constitutum secundum carnem Christum non decimatum. Secundum rationem quippe illam seminalem ibi fuit Levi, qua ratione per concubitum venturus erat in matrem, secundum quam rationem non ibi erat Christi caro, quamvis secundum ipsam ibi fuerit Mariae caro. Quapropter nec Levi, nec Christus in lumbis Abrahae secundum animam: secundum carnem vero et Levi, et Christus; sed Levi secundum concupiscentiam carnalem, Christus autem secundum solam substantiam corporalem. Cum enim sit in semine et visibilis corpulentia, et invisibilis ratio, utrumque cucurrit ex Abraham, vel etiam ex ipso Adam usque ad corpus Mariae; quia et ipsum eo modo conceptum et exortum est: Christus autem visibilem carnis substantiam de carne Virginis sumpsit; ratio vero conceptionis eius non a semine virili, sed longe aliter ac desuper venit. Proinde secundum hoc quod de matre accepit, etiam in lumbis Abrahae fuit.

37

Ille est igitur decimatus in Abraham, qui licet secundum carnem tantum, sic tamen fuit in lumbis eius, quemadmodum in sui patris etiam ipse Abraham; id est, qui sic est natus de patre Abraham, quemadmodum de suo patre natus est Abraham, per legem scilicet in membris repugnantem legi mentis et invisibilem concupiscentiam, quamvis eam casta et bona iura nuptiarum non sinant valere, nisi quantum ex ea possunt generi substituendo prospicere: non autem et ille ibi decimatus est, cuius caro inde non fervorem vulneris, sed materiam medicaminis traxit. Nam cum ipsa decimatio ad praefigurandam medicinam pertinuerit, illud in Abrahae carne decimabatur quod curabatur, non illud unde curabatur. Eadem namque caro non Abrahae tantum, sed ipsius primi terrenique hominis, simul habebat et vulnus praevaricationis et medicamentum vulneris: vulnus praevaricationis in lege membrorum repugnante legi mentis, quae per omnem inde propagatam carnem seminali ratione quasi transcribitur; medicamentum autem vulneris in eo, quod inde sine opere concupiscentiali, in sola materia corporali, per divinam conceptionis formationisque rationem de Virgine assumptum est, propter mortis sine iniquitate consortium, et sine falsitate resurrectionis exemplum. Quapropter quod anima Christi non sit ex traduce animae illius primae praevaricatricis, puto quod etiam ipsi qui animarum traducem defendunt, consentiant; per semen quippe concumbentis patris transfundi etiam semen animae volunt, a quo genere conceptionis Christus alienus est: et quod in Abraham si secundum animam fuisset, etiam ipse decimatus esset; non esse autem decimatum, Scriptura testatur, quae hinc quoque sacerdotium eius a Levitico sacerdotio distinguit.

Caput 21

38

An forte dicent: Sicut potuit ibi esse secundum carnem et non decimari, cur non etiam secundum animam sine decimatione potuerit: hic respondetur: Quia utique simplicem animae substantiam incrementis augeri corporalibus, nec illi putaverunt qui eam corpus existimant, quorum in parte sunt maxime qui eam ex parentibus creari opinantur. Proinde in corporis semine potest esse vis invisibilis, quae incorporaliter numeros agit, non oculis sed intellectu discernenda ab ea corpulentia, quae visu tactuque sentitur: et ipsa quantitas corporis humani, quae utique modulum seminis incomparabiliter excedit, satis ostendit posse inde aliquid sumi, quod non habeat illam vim seminalem, sed tantum corporalem substantiam, quae divinitus, non de propagatione concumbentium, in carnem Christi assumpta atque formata est. Hoc autem de anima quis valeat affirmare, quod utrumque habeat, et materiam seminis manifestam, et rationem seminis occultam? Sed quid laborem in re quae persuaderi verbis nemini forsitan potest, nisi tantum ac tale ingenium sit, quod possit loquentis praevolare conatum, nec totum exspectare a sermone? Breviter itaque colligam: si potuit et de anima fieri (quod cum de carne diceremus, forsitan intellectum sit), ita est de traduce anima Christi, ut non secum labem praevaricationis attraxerit, si autem sine isto reatu non posset inde esse, non est inde. Iam de caeterarum animarum adventu, utrum ex parentibus an desuper sint, vincant qui potuerint: ego adhuc inter utrosque ambigo, et moveor, aliquando sic, aliquando autem sic, salvo eo duntaxat, ut vel corpus esse animam, vel aliquam corpoream qualitatem sive coaptationem, si ita dicenda est, quam Graeci vocant, non credam, nec quolibet ista garriente me crediturum esse confidam, adiuvante Deo mentem meam.

Caput 22

39

Est aliud testimonium non neglegendum quod pro se possunt proferre, qui venire desuper animas credunt, dicente ipso Domino: Quod natum est ex carne, caro est; et quod natum est ex spiritu, spiritus est. Quid hac, inquiunt, sententia determinatius, non posse ex carne animam nasci? Quid est enim aliud anima, quam spiritus vitae, creatus utique, non creator? Contra quos illi alii: Quid enim, inquiunt, nos aliud sentimus, qui dicimus carnem ex carne, animam ex anima? Nam ex utroque constat homo, de quo utrumque venire sentimus, carnem de carne operantis, spiritum de spiritu concupiscentis: ut interim omittatur, quod illud Dominus non de carnali generatione, sed de spiritali regeneratione dicebat.

Caput 23

40

His igitur quantum pro tempore potuimus pertractatis, omnia paria vel pene patria ex utroque latere, rationum testimoniorumque momenta pronuntiarem, nisi eorum sententia qui animas ex parentibus creari putant, de baptismo parvulorum praeponderaret. De quibus quid eis responderi possit, nondum mihi interim occurrit: si quid forte postea Deus dederit, si quam etiam scribendi concesserit facultatem studiosis talium, non gravabor. Nunc tamen non esse contemnendum testimonium parvulorum, ut quasi refelli, si veritas contra est, neglegatur, ante denuntio. Aut enim de hac re nihil quaerendum est, ut sufficiat fidei nostrae scire nos quo pie vivendo venturi sumus, etsi nesciamus unde venerimus: aut si non impudenter aestuat anima rationalis etiam hoc nosse de seipsa, absit pervicacia contendendi, adsit diligentia requirendi, humilitas petendi, perseverantia pulsandi; ut si nobis hoc expedire novit, qui melius quam nos quid nobis expediat utique novit, det etiam hoc, qui dat bona data filiis suis. Consuetudo tamen matris Ecclesiae in baptizandis parvulis nequaquam spernenda est, neque ullo modo superflua deputanda, nec omnino credenda nisi apostolica esset traditio. Habet enim et illa parva aetas magnum testimonii pondus, quae prima pro Christo meruit sanguinem fundere.

Caput 24

41

Admoneo sane, quantum valeo, si quos ista praeoccupavit opinio, ut animas ex parentibus credant propagari, quantum possunt seipsos considerent, et interim sapiant corpora non esse animas suas. Nulla enim propior natura est, qua diligenter inspecta, possit etiam Deus, qui supra omnem creaturam suam incommutabilis permanet, incorporaliter cogitari, quam ea quae ad ipsius imaginem facta est: et nihil vicinius, aut fortasse nihil tam consequens, quam ut credito quod anima corpus sit, etiam Deus corpus esse credatur. Propter hoc enim corporalibus assuefacti et affecti sensibus, nolunt animam credere aliud esse quam corpus, ne si corpus non fuerit, nihil sit: ac per hoc tanto magis timent etiam de Deo credere quod corpus non sit, quanto magis timent Deum credere nihil esse. Ita enim feruntur in phantasias vel phantasmata imaginum, quae cogitatio de corporibus versat, ut his subtractis tamquam per inane pereundum sit, reformident. Ita necesse est ut et iustitiam et sapientiam pingant quodammodo in cordibus suis cum formis et coloribus, quas non possunt incorporeas cogitare: nec tamen dicunt, quando iustitia vel sapientia moventur, ut vel laudent eas, vel secundum eas aliquid agant, quem colorem, quam staturam, quae lineamenta vel quales formas conspexerint. Sed de his alias et multa iam diximus, et si Deus voluerit, ubi res videbitur postulare, dicemus. Nunc quod dicere coeperamus, si de traduce animarum a parentibus vel non dubitant quidam quod ita sit, vel dubitant an ita sit, animam tamen corpus esse non audeant credere aut dicere; maxime propter quod dixi, ne Deum quoque ipsum nihil aliud opinentur esse quam corpus, etsi excellentissimum, etsi naturae cuiusdam propriae caetera supergredientis, corpus tamen.

Caput 25

42

Denique Tertullianus, quia corpus esse animam credidit, non ob aliud nisi quod eam incorpoream cogitare non potuit, et ideo timuit ne nihil esset, si corpus non esset, nec de Deo valuit aliter sapere: qui sane quoniam acutus est, interdum contra opinionem suam visa veritate superatur. Quid enim verius dicere potuit, quam id quod ait quodam loco: Omne corporale passibile est? Debuit ergo mutare sententiam, qua paulo superius dixerat etiam Deum corpus esse. Neque enim arbitror eum ita desipuisse, ut etiam Dei naturam passibilem crederet, ut iam Christus non in carne tantum, neque in carne et anima, sed in ipso Verbo per quod facta sunt omnia, passibilis et commutabilis esse credatur: quod absit a corde christiano. Item cum animae etiam colorem daret aerium ac lucidum, ventum est ad sensus quibus eam membratim quasi corpus instruere conatus est, et ait: Hic erit homo interior, alius exterior, dupliciter unus, habens et ille oculos et aures suas, quibus populus Dominum audire et videre debuerat; habens et caeteros artus, per quos et in cogitationibus utitur, et in somnis fungitur.

43

Ecce quibus auribus et quibus oculis debuit audire et videre Deum populus, quibus anima in somnis fungitur: cum si ipsum Tertullianum quisquam videret in somnis, nunquam se diceret ab eo visum, et cum eo locutum, quem vicissim ipse non vidisset. Postremo, si anima seipsam videt in somnis, cum, iacentibus utique uno loco membris corporis sui, ipsa per varias imagines evagatur, quas videt; quis eam vidit aliquando in somnis aerii coloris ac lucidi, nisi forte ut caetera quae similiter falso videt? Nam et hoc potest videre: sed absit ut eam talem, cum evigilaverit, credat; alioquin quando se aliter viderit, quod magis crebrum est aut mutata erit anima eius, aut nec tunc animae videtur substantia, sed imago corporis incorporea, quae miro modo sicut in cogitatione formatur. Quis enim Aethiops non pene semper nigrum se vidit in somnis; aut si in alio colore se vidit, non magis miratus est, si fuit cum illo memoria? Aerio tamen colore ac lucido nescio utrum se unquam vidisset, si nunquam istum legisset, vel audisset.

44

Quid, quod ducuntur homines talibus visis, et de Scripturis nobis volunt praescribere, tale aliquid esse, non animam, sed ipsum Deum, qualis figuraliter sanctorum spiritibus demonstratus est, qualis etiam in sermone allegorico ponitur? similia quippe sunt illa visa talibus dictis. Ac sic errant, constituentes in corde suo simulacra vanae opinionis, nec intellegentes ita sanctos de suis visis talibus iudicasse, qualiter iudicarent si talia divinitus in figuris dicta legerent, vel audirent: sicut septem spicae et septem boves, septem anni sunt; sicut linteum quatuor lineis alligatum, velut discus plenus variis animalibus, orbis terrarum est cum omnibus gentibus: sic omnia caetera, et multo magis quae de rebus incorporeis, corporalibus significantur non rebus, sed imaginibus.

Caput 26

45

Noluit tamen Tertullianus animam crescere substantia sicut corpus; afferens etiam timoris sui causam: Ne etiam decrescere substantia dicatur, inquit, atque ita et defectura credatur. Et tamen quia per corpus eam localiter tendit, non invenit exitum incrementorum eius, quam vult de semine exiguo aequari corporis quantitati; et ait: Sed vis eius in quo naturalia peculia consita retinentur, salvo substantiae modulo, quo a primordio inflata est, paulatim cum carne producitur. Hoc forte non intellegeremus, nisi adhibita similitudine planum faceret, quod dicebat. Constitue, inquit, certum pondus auri vel argenti rudem adhuc massam: collectus habitus est illi, et futuro interim minor, tamen continens intra lineam moduli totum quod natura est auri vel argenti: dehinc cum in laminam massa laxatur, maior efficitur initio suo, per dilatationem ponderis certi, non per adiectionem, dum extenditur, non dum augetur; etsi sic quoque augetur, dum extenditur. Licet enim et habitu augeri, cum statu non licet. Tunc et splendor ipse provehitur auri vel argenti, qui prius fuerat quidem et in massa, sed obscurior, non tamen nullus: tunc et alii atque alii habitus accedunt pro facilitate materiae, qua duxerit eam qui agit, nihil conferens modulo nisi effigiem. Ita et animae incrementa reputanda non substantiva, sed provocativa.

46

Quis hunc crederet, cum isto corde tam disertum esse potuisse? sed tremenda ista sunt, non ridenda. Ad hoc enim numquid cogeretur, si aliquid cogitare posset, quod et sit, et corpus non sit? Quid autem absurdius, quam putare massam cuiuspiam metalli ex aliqua parte crescere posse dum tunditur, nisi decrescat ex altera; vel augeri latitudine, nisi crassitudine minuatur? aut ullum esse corpus manente naturae suae quantitate, quod undique crescat, nisi rarescat? Quomodo igitur implebit anima ex illa stilla seminis magnitudinem corporis, quod animat, si et ipsa corpus est, cuius substantia nullo accessu crescat? Quomodo, inquam, implebit carnem, quam, vivificat, nisi tanto rarior fuerit, quanto grandius quod animaverit? Timuit videlicet ne deficeret etiam minuendo, si cresceret; et non timuit ne deficeret rarescendo, cum cresceret. Sed quid amplius immorer, quando et sermo pergit in prolixiorem modum, quam petit terminandi necessitas, et sententia mea iam satis sit nota, vel quid certum teneam, vel unde adhuc dubitem, et quare dubitem? Proinde et hoc volumen iam concludatur, ut quae sequuntur deinde videamus.

PrevBack to TopNext