Table of Contents
Disputatio de sacra scriptura contra huius temporis Papistas
Controversia 1
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Quaestio 4
Quaestio 5
Quaestio 6
Caput 1
HVius controversiae fundamentum in illis Christi verbis ponemus, quae apud Iohannem Evangelistam habentur, cap. 5. 39. Epδνάτε τῶς χζαρας, Scrutamini Scripturas, Fuerat enim Christus lohannis Baptistae testimonio Iudaeis commendatus; quod quidem verissimum amplissimumque fuit, nec a Iudaeis ipsis Jcontemnipotuit, apud quos summo in honore Iohannes precioque vixit. Hoc tamen lohannis testimonio alia se Christus. habere affirmat maiora, certiora, augustiora: eaque tria commemorat. Primum, opera, quae fecit. Secundum, patrem suum, a quo missus fuit. Tertium, sacras ipsas Scripturas, quas testes suas vocat. Et quidem de Scripturis ludaei honorifice sentiebant, in iisque vitam aeternam inveniri posse sperabant. Quod illorum de Scripturis iudicium Christus ininime reprehendit, sed laudat potius, iubetque vt pergant Scripturas scrutari, eorumque omnino erga Scripturas studium infiammat, industriamque acuit. Hortatur enim vt Scripturas non legant modo, sed scrutentur etiam, penitusque excutiant: ita eos non tenui lectione contentos esse vult, sed assiduam, acrem, laboriosam investigandi perscrutandique diligentiam requirit, qualem illi adhibere solent, qui defossum in terra thesaurum diligentissime quaerunt.
Et quando Christus sine exceptione iussit scrutari sacras Scripturas, non has modo, aut illas, aut quasdam; manifestum est his verbis praescribi, vt vniversas scrutemur, non in certis Scripturarum partibus haerentes contemnamus aut praetermittamus reliquas. Omnes enim Christo non obscurum testimonium dicunt. Scripturas autem & Papistae celebrant, & nos in maximo precio habemus: & scrutandas esse Scripturas a nobis nulla omnino controversia est: verum de modo quo eas Iscrutarioporteat, & ad quos ea cura spectet, deque ipsis Scripturis, quas Iscrutandas, esse summa consensione omnes affirmamus, est gravissimaJcontroversia, quam nunc explicare aggredimur. Quam vtperspicue & certa methodo tractemus, eam omnem in sex quaestiones hac ratione distribui posse iudicamus. Iubemur Scripturas scrutari: quod vt recte fiat, primum intelligendum est, quinam illi sint Scripturarum libri genuini, in quibus scrutandis & versandis nos occupatos esse oporteat. Ergo haec erit prima quaestio, De numero Canonicorum librorum Scripturae.
lubemur Scripturas scrutari: in quo proxime videndum est, quibus hoc praeceptum fuerit, vtrum doctis tantum & linguarum peritis, anpiis omnibus: Ergo secunda quaestio erit, De Scripturaerum versionibus, sacrisque vernaculis.
lubemur Scripturas scrutari: Ex quo manifestum est, scripturas dignitate atque authoritate summa praeditas esse, quando ad eas nos Christus ipse revocat ac remittit. Ergo tertia quaestio erit, De authoritate Scripturae, vtrum hanc tantam fidem atque dignitatem ex se habeat, suoque authore Spiritu sancto, an ex Ecclesiae testimonio.
lubemur Scripturas scrutari: vnde spes nonnulla ostenditur, fore vteas intelligamus, multumque in ills scrutandis proficiamus, si facimus quod iubemur. Ergo quarta quaestio erit, De perspicuitate Scripturae.
lubemur Scripturas scrutati, hoc est, verum Scripturae sensum quaerere, & investigare, quandoquidem Scriptura in sensu tota posita est: Ergo quinta quaestio erit, Deinterpretatione Scripturae, quomodo interpretanda sit, & quis habeat ius atque authoritatem interpretandi Scripturas.
lubemur Scripturas scrutari: Scripturarum vero nomine verbum Dei. scriptum intelligi constat: ubi postremo tractandum est, utrum Scripturas solas scrutari oporteat, an praeter Scripturas aliud aliquid nobis scrutandum commendetur. Ergo sexta, & postrema quaestio erit, Deperfectione Scripturarum, quas ita esse in se numeris omnibus absolutas, vt in iis acquiescendum sit, nihilque aliudomnino desiderandum, & traditiones non scriptas minime nobis necessarias esse, demonstrabo. Has quaestiones ordine eo tractare institui, quo a me propositae sunt.
On this page