Table of Contents
Disputatio de sacra scriptura contra huius temporis Papistas
Controversia 1
Quaestio 1
Quaestio 2
Quaestio 3
Quaestio 4
Quaestio 5
Quaestio 6
Caput 2
De statu primae Quaestionis LIbri autem sacrae Scripturae dicuntur Canonici, quia fidei nostrae morumque normam & regulam continent. Est enim Scriptura idem in Ecclesia, quod est in Republica lex, quam Aristoteles in Politicis, Libro 2. cap. 8. 2αrονa, regulam vocat. Quemadmodum enim ci¬ ves omnes legibus publicis convenienter vivere ac πλετενεος, sic Christiani fidem vitamque suam ad Scripturae regulam, legemque accommodare debent. Itaque apud Eusebium, Lib. 7. cap. 30. sancti Patres Paulum Samosatenum accusant, quod ἀποσας τοῦ κόνόνος, a reσula ascedens, haeretici dogmatis author extitisset. Eiusmodi est quod Tertullianus in Lib. Aduers. Hermogenem, Scripturas appellat reoulam veritatis: & Cyprianus ait in sermone de Baptismo Christi, Inveniet ex hac Scriptura omnium doctrinarum regulas emanasse: & hinc nasci, & huc reverti quicquid Ecclesiastica continet disciplina. & Chrysostomus Homil. 13. in 2. Corinth. Scripturam vocat ἀπῶτεον ἀκριοη ζυγόν, κι γυαμονα, χικανονα, exquisitam omnium rerum trutinam, & normam, & regulam. Obistam causam, Augustinus ait, de doctrina Christiana, Lib. 2. cap. 6. in Scripturis inueniri omnia, quae continent fidem, moresque vivendi: & Scripturas stateram vocat, Lib. 2. cap. 6. contra Donatistas, his verbis: Afferamus non stateras dolosas, ubi expendamus quod volumus, & quomodo volumus, sed afferamus diuinas stateras de Scripturis sanctis, &c. Sic Basilius sacram doctrinam appellat κανοὸνα ευθεός, κιγυώμονα δηηθειας, canonem recti, normamque veri, cui nihil omnino desit. Et Ruffinus, postquam sacros Scripturae libros recensuisset, in expositione Symboli, Haec sunt (inquit) quae Patres intra Canonem concluserunt, ex quibus fidei nostrae assertiones constare voluerunt: & statim, Ex his fontibus verbi diuvini haurienda sunt pocula. Et Aquinas, in 1. Timoth. 6. Lect. 1. Doctrina (inquit) e Apostolorum & Prophetarum Canonica dicitur, quia est quasiregula intellectus nostri. Hincquamobrem Scripturae dicantur Canonicae, perspicuum est, quia quid nos credere, & quemadmodum vivere oporteat, praescribunt, vt huc fidem omnem, vitamque nostram referamus, quemadmodum lapicida aut architectus ad amussim & perpendiculum opus suum exigit. Ex quo etiam animadverti potest, perfectam esse Scripturam: nam aliter nomen hoc Canonis & Regulae Scripturis non satis idonee conveniret: qua dere in sexta quaestione dicendum erit.
Hi autem libri, qui Canonici vocantur, in vetere novoque testamento comprehenduntur, ideoque Testamentarj nuncupantur. Sic Eusebius, Lib. 3. cap. 3. hos libros vocat ενόιαθίκις, eodemque vocabulo Nicephotus saepe vsus est, aliique Graeci scriptores: sunt etiam qui ἀαθηκογζαρες vocent. Iam ergo inter nos & Papistas quaeritur, quinam libri sint vere κανονϰαικXενώαθικον. De multis, & praecipuis constat atque convenit: de quibusdam ditigatur. UVt huius autem quaestionis vetus status intelligipossit, videndum est imprimis, quid hac de re Tridentinum concilium decreverit. Concilij haec verba sunt, Sess. 4. Sacrorum librorum indicem huic decreto ascribendum censuit, ne cui dubitatio suboriri possit quinam abipsa Synodo suscipiuntur. Tum recitat libros, qui vere Canonici sunt, quique a nobis sine ulla dubitatione suscipiuntur. Deinde alios adiungit, quos pro vere Canonicisnon agnoscimus. Eiusmodi sunt hi sex libri, Tobias, Iuduh, Sapientia, Ecclesiasticus, Maccabaeorum duo. Hi sunt libriveteris Testamenti: Post recenset libros novi Testamenti, quos omnes sine controversia recipimus, etsi non semper omnes similiter receptifuerunt in Ecclesia, vt postea audietis. Concludit postremo Concililum in hanc sententiam: Si quis libros ipsos integros cum omnibus suis partibus, vt in vetere vulgata Latina editione habentur, pro faeris & Canonicis non susceperit, anathema sit. Habetis decretum Tridentinum, & decretis terribilem sanctionem. Ex his nunc manifestumest, iuberi nos a Tridentinis Patribus, si modo diras istas effugere volumus, vt non modosex illos integros libros, quos nominavi, sed praeterea etiam partes illas, & additamenta librorum, cuiusmodisunt, Baruch, Hymnus trium puerorum, Susannae, Belis, & Draconis historiae, quae Danieli tribuuntur, Hesterae capita quaedam apocrypha, in Canonicae Scripturae authoritatem recipiamus. Sic enim huius decretisententiam interpretantur Iesuitae. Est ergostatus huius quaestionis, Utrum hi libri, & hae librorum. particulae pro sacra & Canonica Scriptura recipi debeant. Illi statuunt: Nos negamus. Sequitur iam vt ad ipsam disceptationem veniamus. Et primum illorum argumentis respondebo, tum ad nostrae causae defensionem accedam, quam viam postea etiam sequar, quia hanc nostrae tractationi accommodatissimam esse iudico, eaque Aristotelem fere vsum esse video. Nazianzenus ait in Lib. 1. Theologiae λιπο δυτος λόγε τατὸς, τομρυ το δικειον κατασκαζοντω, το δκ το αυτίπαλον ἀνατζετον τος: ego prius, το ἀντίπαλον, quod aduersatur, evertam, & deinde τὸ δικειον, proprium institutum, confirmabo.
On this page