Titulus 1
TITULUS I.
CAP. i.
Ex confessione coram delegato, inquirente super certis criminibus deputato, facta, punitur confitens, licet dicat, se prius diffamatum non fuisse, vel inquisitionis capitula non habuisse. H. d. Domin.
Postquam coram eo, qui contra te super certis crimi¬ nibus inquisitor fuerat deputatus, eadem crimina fuisti con¬ fessus : frustra confessionem tuam, quo minus puniaris ex ea prout iustitia suadebit, eo praetextu impugnare contendis, quod super eisdem criminibus non fueras antea diffamatus, vel quod per eundem inquisitorem capitula, super quibus contra te volebat inquirere, tibi tradita non fuerunt.
CAP. II.
Valet inquisitio, facta super veritate criminum, omissa inquisitione in¬ famiae, si reus praesens tacuit. H. d. secundum Ioann. Andr.
Si is, cui contra te commissa fuerat simpliciter inquisitio super certis criminibus facienda, processerit te praesente, nec reclamante, aut quicquam super hoc excipiente, in¬ famiae inquisitione omissa, ad veritatem eorundem criminum inquirendam: processum huiusmodi ex eo, quod non fuit de infamia primitus inquisitum, ulterius impugnare nequibis.