Titulus 6
TITULUS VI.
CAP. UN.
Mendicantes non possunt acquirere nova loca ad habitandum vel antiqua alienare vel mutare absque speciali licentia Papae, quae de hac prohibitione faciat mentionem. In acquirentibus tamen loca pro eremitica vita ducenda cessat prohibitio. H. d. Ioann. Andr.
Quum ex eo, quod Praedicatores, Minores, et religiosi alii mendicantes, in civitatibus, castris, villis aut aliis locis ad habitandum domos vel loca de novo suscipiunt, seu olim suscepta dimittunt, se ibidem ad alia transferentes, diversa scandala quandoque proveniant, et frequentes clamores ad sedem apostolicam perferantur: nos, super hoc providere volentes, hoc perpetuo prohibemus edicto, ne deinceps aliquis vel aliqui de praedictis, quibuscunque super hoc privilegiis muniti exsistant, (quae ipsis contra tenorem con¬ stitutionis praesentis nullatenus volumus suffragari,) in ali¬ qua civitate, castro, villa seu loco quocunque ad habitandum domos vel loca quaecunque de novo recipere, seu hactenus recepta mutare, vel ea venditionis, permutationis, donationis aut cuiusvis alienationis titulo quocunque in alios trans¬ ferre praesumant absque sedis apostolicae licentia speciali, plenam et expressam faciente de prohibitione huiusmodi mentionem; si secus egerint, irritum decernentes. Per hoc tamen eis, qui vitam duxerint eremeticam seu solitariam eligendam, de maiorum suorum licentia, quin cellas, mansiones seu habitacula in eremo *, sive locis, ubi non sit hominum habitatio de propinquo, possint acquirere ac mutare, non intelligimus interdictum.