Text List

Titulus 5

TITULUS V.

DE USURIS.

CAP. I.

Primo innovat et observari praecipit Lateranense concilium contra usu¬ rarios editum, usque ad vers. Et quia, ubi praecipit omnibus dominis et universitatibus terrarum, ne permittant alienigenas in terris suis conducere domos ad exercendum foenus, vel conductas habere, et quod aliquis eis ad hoc domos non locet, usque ad vers. Qui vero, ubi imponit poenam clericis contra facientibus, usque ad versic. Ceterum, ubi imponit poenam laicis, et hoc facit usque in finem. Ioann. Andr.

Gregorius X. in generali concilio Lugdunensi .

Usurarum voraginem, quae animas devorat et facultates exhaurit, compescere cupientes, constitutionem Latera¬ nensis concilii contra usurarios editam sub divinae male¬ dictionis interminatione praecipimus inviolabiliter observari. Et quia, quo minor foeneratoribus aderit foenerandi com¬ moditas, eo magis adimetur foenus exercendi libertas: hac generali constitutione sancimus, ut nec collegium, nec alia universitas vel singularis persona, cuiuscunque sit digni¬ tatis, conditionis aut status, alienigenas et alios non oriundos de terris ipsorum, publice foenebrem pecuniam exercentes aut exercere volentes, ad hoc domos in terris suis conducere vel conductas habere, aut alias habitare per¬ mittant, sed huiusmodi usurarios manifestos omnes infra tres menses de terris suis expellant, nunquam aliquos tales de cetero admissuri. Nemo illis ad foenus exercendum domos locet, vel sub alio titulo quocunque concedat. Qui vero contra * fecerint, si personae fuerint ecclesiasticae, patriarchae, archiepiscopi, episcopi suspensionis, minores vero personae singulares excommunicationis, si autem collegium seu alia universitas, interdicti sententiam ipso facto se noverint incursuros. Quam si per mensem animo sustinuerint indurato: terrae ipsorum, quamdiu in eis iidem usurarii commorantur, extunc ecclesiastico subiaceant inter¬ dicto. Ceterum si laici fuerint, per suos ordinarios ab huiusmodi excessu omni cessante privilegio per censuram ecclesiasticam compescantur.

Cap. II

Manifestis usurariis, licet mandaverint usuras restitui, ecclesiastica se¬ pultura negabitur, nisi primo satisfiat, vel secundum formam huius decreti idonee caveatur. Sepelientes eos. contra hanc constitutionem Lateranensis concilii poenam incurrunt. Testamenta ipsorum aliter facta non valent, nec debet eis aliquis interesse, vel eos absolvere vel ad confessionem ad¬ mittere. H. d. Ioann. Andr.

Idem * .

Quanquam usurarii manifesti de usuris, quas receperant, satisfieri expressa quantitate vel indistincte in ultima voluntate mandaverint: nihilominus tamen eis ecclesiastica sepultura denegetur, donec de usuris ipsis fuerit, (prout patiuntur facultates eorurn,) plenarie satisfactum, vel illis, quibus facienda est restitutio, si praesto sint ipsi, aut aliis *, qui eis possint acquirere, vel, eis absentibus, loci ordinario aut eius vices gerenti, sive rectori parochiae, in qua testator habitat, coram aliquibus fide dignis de ipsa parochia, (quir bus quidem ordinario, vicario et rectori praedicto modo cautionem huiusmodi eorum nomine liceat praesentis con¬ stitutionis auctoritate recipere, ita, quod illis perinde actio acquiratur,) aut servo publico de ipsius ordinarii mandato idonee de restitutione facienda sit cautum. Ceterum si re¬ ceptarum usurarum sit quantitas manifesta, illam semper in cautione praedicta exprimi volumus, alioquin aliam re¬ cipientis cautionem huiusmodi arbitrio moderandam; ipse tamen scienter non minorem, quam verisimiliter creditur, moderetur, et, si secus fecerit, ad satisfactionem residui teneatur. Omnes autem religiosos et alios, qui manifestos usurarios contra praesentis sanctionis formam ad eccle¬ siasticam ausi fuerint admittere sepulturam, poenae Latera¬ nensis concilii * contra usurarios promulgatae statuimus subiacere. Nullus manifestorum usurariorum testamentis intersit, aut eos ad confessionem admittat, sive ipsos ab¬ solvat, nisi de usuris satisfecerint, vel de satisfaciendo pro suarum viribus facultatum praestent, ut praemittitur, ido¬ neam cautionem. §. i. Testamenta quoque manifestorum usurariorum aliter facta non valeant, sed sint irrita ipso iure.

PrevBack to TopNext