Titulus 8
TITULUS VIII.
CAP. UN.
Repressaliae contra personas ecclesiasticas concedi vel concessae extendi non debent; contra facientes, nisi revocent infra mensem, singulares sunt excommunicati, universitates interdictae. Ioann. Andr.
Etsi pignorationes, quas vulgaris elocutio repressalias nominat, in quibus alius pro alio praegravatur, tanquam graves legibus et aequitati naturali contrariae civili sint con¬ stitutione prohibitae, ut tamen earum prohibitio in personis ecclesiasticis tanto amplius timeatur, quanto in illis spe¬ cialius inhibentur: eas concedi contra personas praedictas seu bona ipsorum *, aut quantumcunque generaliter prae¬ textu cuiusvis consuetudinis, quam potius reputamus abu¬ sum fore *, concessas, ad illas extendi praesenti decreto districtius inhibemus. Illi autem, qui contra fecerint, ad¬ versus personas easdem pignorationes seu repressalias con¬ cedendo, vel extendendo ad eas, nisi praesumptionem huiusmodi revocaverint a concessionis vel extensionis tem¬ pore infra mensem, si personae singulares fuerint, senten¬ tiam excommunicationis incurrant, si vero universitas, eccle¬ siastico subiaceat interdicto.