Titulus 18
TITULUS XVIII.
CAP. I.
Monachi, habentes liberam a sede apostolica sepulturam, si paciscuntur de non recipiendis aliquibus vel certis parochianis ecclesiae alicuius, servare compelluntur pactum, nec illos sepelire poterunt, licet apud eos elegerint sepeliri, quum per pactum privilsgio renunciaverunt. Ioann. Andr.
Pactum cum rectore parochialis ecclesiae factum a vobis, ne aliquos vel certos ipsius ecclesiae parochianos recipiatis ad ecclesiasticam sepulturam, omnino servare debetis, quan- quam sepultura libera sit monasterio vestro ab apostolica sede indulta, et illi apud vos elegerint sepeliri: quum per dictum pactum induito huiusmodi derogetur.
CAP. II.
Pactum, factum patri a filia, dum tradebatur nuptui, quod dote contenta nullum habebit ad bona paterna regressum, si iuraverit id ipsa filia, omnino servare tenebitur. Ioann. Andr.
Quamvis pactum, patri factum a filia, dum nuptui trade¬ batur, ut dote contenta nullum ad bona paterna regressum haberet, improbet lex civilis: si tamen iuramento non vi nec dolo praestito firmatum fuerit ab eadem, omnino servari debebit, quum non vergat in aeternae salutis dispendium, nec redundet in alterius detrimentum.
Cap. III
Pacta, inita per fratres Praedicatores, vel Minores, vel alios mendicantes, cum rectoribus parochialium ecclesiarum super parochialibus iuribus, si facta sunt per priores vel guardianos de conventuum ipsorum locorum consensu, licet auctoritas sedis apostolicae non intervenerit, vel licentia prioris vel ministri generalis, aut magistri vel provincialis ministri, vel capituli provincialis, servanda sunt, dummodo alias sint licita et honesta.
Quia ex eo, quod fratres Praedicatores et Minores et alii mendicantes, compositiones et pacta, cum praelatis, capi¬ tulis, rectoribus et personis ecclesiarum, civitatum, castro¬ rum, villarum et locorum, in quibus domus seu habitationes eorum exsistunt, super iuribus parochialibus vel aliis quibus¬ cunque articulis ab eis vel eorum antecessoribus inita sive facta, servare recusant, et ea eo praetextu infringere moli¬ untur, quia magistri aut ministri vel prioris generalium seu provincialium eorundem non adfuit assensus in ipsis, nec approbata per ipsorum generalia vel provincialia capitula exstiterunt, multa in diversis mundi partibus insurgunt scan¬ dala, et ipsorum fratrum, (quos decet puritatem omnimodam in suis observare actionibus*, et ab his abstinere propensius, per quae possit aliis exempli pernicies generari,) famae de¬ trahitur plurimum et honori: nos, his occurrere paternae sollicitudinis studio intendentes, praesenti decreto sancimus, compositiones et pacta huiusmodi, cum praelatis, capitulis et rectoribus et personis praedictis ab ipsorum fratrum conventualibus prioribus seu guardianis facta vel approbata de suorum conventuum consilio et assensu, (dum tamen alias sint licita et honesta,) debere ab ipsis fratribus in locis,
in quibus fuerint facta, perpetuo inviolabiliter observari, non obstante, quod magistri vel ministri aut prioris generalium seu provincialium praedictorum non intervenerit in eisdem assensus, nec ab ipsorum generalibus vel provincialibus capitulis exstiterint approbata, seu quod sedes apostolica in his, quae per praedictos fratres Minores facta fuerint, auctoritatem suam non praestiterit vel assensum.