Text List

Titulus 19

TITULUS XIX.

DE PROCURATORIBUS.

CAP. I.

Laicus potest esse procurator ad agendum et defendendum in causis spi¬ ritualibus. — §. 1. Procurator post litem contestatam potest dare alium Procuratorem, ante non, nisi datus fuerit in rem suam, vel a domino habuerit mandatum de substituendo etiam non certam personam. — §. 2. Procurator ad negotia potest dare alium procuratorem libere et etiam quandocunque. H. d.

Bonifacius VIII.

Non indiscrete iudex censetur egisse, procuratorem laicum ad agendum vel defendendum in causis spiritualibus admittendo, quum regulariter, qui non prohibetur expresse ad exercendum procurationis officium, idoneus debeat re¬ putari. §. i. Licet autem a procuratore post litem con¬ testatam ab eo possit, quum dominus sit litis effectus, dari alius procurator: antea tamen non potest, nisi in rem suam sit datus, vel a domino substituendi alium, etiam certa non expressa persona, sibi fuerit concessa potestas. §. 2. Procu¬ rator vero datus ad negotia potest libere quandocunque alium deputare.

CAP. H.

Procurator ante litem contestatam etiam sine causa revocari potest, post litem contestatam non sine rationabili causa; dominus tamen bene potest adesse causae cum ipso procuratore, maxime si de collusione timeat.

Idem.

Quamvis procurator possit ante litem contestatam etiam sine causa libere a domino revocari: postea tamen ipso nolente nequibit, nisi eum cum* domino inimicum fieri, vel suspectum, aut adversario affinitate coniungi, vel eius here¬ dem fieri*, seu ingredi religionem, aut in longum pere¬ grinari, vel aegritudine aut vinculis detineri contingat, seu alia rationabilis causa subsit, propter quam sit merito re¬ vocandus. Verum, quanquam, nisi ut praemittitur, revocari non possit: dominus tamen suae causae una cum eodem procuratore, maxime si de collusione timeat, minime pro¬ hibetur adesse.

CAP. in.

Procurator, habens mandatum substituendi, substitutum a se post man¬ datum susceptum, etiamsi eo non sit usus, revocare non potest, nisi et potestatem habuit revocandi. Si autem erat procurator ad plures causas,

et in altera substituit: in aliis remanet procurator. Ioann. Andr.

Idem.

Is, qui a procuratore, super hoc a domino potestatem habente, procurator exstitit substitutus, non potest post mandatum susceptum, etiamsi eo usus non fuerit, (licet in delegato sedis apostolicae vices suas alteri committente aliud censeatur,) ulterius revocari ab illo, nisi revocandi potestas concessa fuisset eidem. Verum si, quum ad plures vel ad omnes causas generaliter constitutus fuisset, in una tantum substituerit earundem: in aliis nequaquam prohibetur procurationis officium exercere.

CAP. iy.

Procurator generalis non agit exigentia speciale mandatum, nisi cum aliqua illorum specificatione vel libera potestate. H. d. Zenz.

Idem.

Qui ad agendum et defendendum, ac generaliter ad omnia, etiamsi mandatum exigant speciale, constituitur procurator, ex vi generali tatis huiusmodi ad aliquem arti¬ culum, in quo speciale mandatum exigitur, admitti non debet. Sed si aliquis vel aliqui de articulis speciale man¬ datum exigentibus specificati fuissent adiecta clausula generali: tunc ad non expressos etiam admittetur. Pro¬ curator quoque absque speciali mandato iuramentum de¬ ferre, transigere vel pacisci non potest, nisi ei bonorum vel causae administratio libere* sit concessa.

CAP. v.

Mandatum generale ad negotia etiam ad iudicia se extendit. — §. 1. Potest filius familias esse procurator etiam absque patris consensu. Zenz. — §. 2. Maior annis XXV. ad iudicia, maior XVII. ad negotia deputari potest procurator. H. d. Zenz.

Idem.

Qui generaliter constituitur ad negotia procurator, agere ac experiri potest, exceptis his casibus, qui mandatum exigunt speciale. §. 1. Nedum vero ad negotia, sed etiam ad iudicia potest filiusfamilias absque patris assensu fieri procurator. §. 2. Licet autem quis post XVII. annum pro¬ curator ad negotia licite deputetur: ad iudicia tamen, nisi maior XXV. annis fuerit, deputari nequibit.

CAP. VI.

Ex duobus procuratoribus, simul simpliciter constitutis, alter solus admitti non debet. Si vero in solidum: qui primo contestatur litem, admittitur altero totaliter excluso, nisi adiectum fuerit, quod non sit melior conditio occupantis. Quo casu, altero non prosequente, nec alium substituente, reliquus admittatur. H. d. — §. 1. Procurator datus in solidum, qui occu¬ paverat negotium ex impedimento exclusus, non reassumit, nisi altero impedito. H. d. Dominicus. — §. 2. In causis spiritualibus ex duobus pro¬ curatoribus, simul simpliciter datis, iudex eligit magis idoneum, qui solus prosequi poterit, nec alius admittitur, etsi primo legitime excluso. H. d.

Dominicus.

Idem.

Si duo procuratores simul, non adiecto: „in solidum,“ deputentur: unus sine altero non debebit admitti. Secus, si sint in solidum constituti; sed tunc illius melior erit con¬ ditio, qui per litis contestationem negotium primitus occu¬ pabit. Post occupationem autem huiusmodi alter se intro¬ mittere nequibit ulterius, quum ille litis dominus sit effectus; nisi dictum in constitutione fuisset, quod non fieret melior conditio occupantis. Tunc enim, si eum, qui occupavit, infirmari, mori, absentari vel alias impediri contingat, aut si prosequi forte nolit, poterit alter suscipere ac perficere negotium ab alio inchoatum, dum tamen ab alio* non fuerit alius substitutus. Nam si sit, is praeferri debebit eidem. §. 1. Ceterum ubi nullo substituto alter suscipit negotium prosequendum: is, qui occupavit primitus, ipsum resumere postea impedimento cessante nequibit, nisi forsan illum contingeret impediri. §. 2. Sane, in electionum, postula¬ tionum, provisionum et aliorum spiritualium negotiorum causis, quum talia celeriorem expeditonem exigere digno¬ scantur, volumus specialiter observari, ut, si plures pro¬ curatores simul in eis fuerint non in solidum deputati, iudex, ne propter eorum concursum negotia eadem intricari con¬ tingat, idoneiorem ex ipsis eligere valeat, et ille solummodo prosequatur, habeatque, quicquid cum illo sic electo factum exstiterit, plenam roboris firmitatem; nec ad prosequendum alius admittatur postmodum, nisi prout eum, qui non oc¬ cupat negotium, censuimus post occupationem, factam ab alio, superius admittendum.

CAP. VII.

Procurator, qui renuit acceptare mandatum, poenitere potest, quamdiu constituens in eadem perseveraverit voluntate.

Idem.

Licet is, qui procurator constituitur ab absente, dixerit, praesentatum sibi suscipere nolle mandatum: hoc tamen nequaquam obstante, quamdiu constituens in eadem per¬ stiterit voluntate, ipsum acceptare poterit, quandocunque placebit.

CAP. VIII.

Dominus, dans procuratorem, quoties contingit eum abesse, causam tra¬ ctando procuratorem non intelligitur revocare; secus, si simpliciter, nisi expresse protestatur, quod ipsum revocare non intendit, vel alias hoc appareat ex probabilibus coniecturis. Ioann. Andr.

Idem.

Si quem sub ea forma: „quoties te abesse contigerit,'“ constitueris procuratorem ad causam: non ideo, licet tractes eam postmodum per te ipsum, procuratorem ipsum digno¬ sceris revocare, quin immo procurator idem procuratoris assumet officium, quandocunque te contigerit absentare.

Secus, si simpliciter a te fuerit constitutus. Tunc enim, sive ante litem contestatam sive post ad causam ipsam venias, non ut ipsi procuratori assistas, sed ut causam tractes eandem, tractando ipsam eum revocare censeris; nisi dicas expresse, quod ipsum vis in officio procurationis hoc non obstante manere, vel nisi, quod non animo revocandi hoc facias, ex aliquibus appareat coniecturis, ut, si forsan aliquis immineat articulus, in quo tu melius nosti veritatem, aut si sit procurator ipse infirmus, vel forsitan se absentet, seu quicquid aliud accidat, propter quod ipsi causae tua sit praesentia opportuna.

CAP. IX.

Tria dicit, primo, quod procurator ad contrahendum matrimonium debet habere speciale mandatum; secundo, quod talis procurator non substituit, nisi ad hoc mandatum habeat; tertio, quod, si talis procurator revocatus etiam ignoranter contrahit, non tenet matrimonium. Ioann. Andr.

Idem.

Procurator non aliter censetur idoneus ad matrimonium contrahendum, quam si ad hoc mandatum habuerit speciale. Et quamvis alias is, qui constituitur ad negotia procurator, alium dare possit: in hoc tamen casu, propter magnum quod ex facto tam arduo posset periculum imminere, non poterit deputare alium, nisi hoc eidem specialiter sit com¬ missum. Sane si procurator, antequam contraxerit, a domino fuerit revocatus, contractum postmodum matri¬ monium ab eodem, licet tam ipse quam ea, cum qua con¬ traxerit*, revocationem huiusmodi penitus ignorarent, nullius momenti exsistit, quum illius consensus defecerit, sine quo firmitatem habere nequivit.

PrevBack to TopNext