Text List

Titulus 22

TITULUS XXII.

DE ARBITRIS.

CAP. I.

Si ex tribus arbitris duo concordant in summa, tenet illorum sententia; si omnes discordant, tenet sententia de summa minori.

Bonifacius VIII.

Si ex tribus arbitris te duo in X., et tertius in V. con¬ demnent, debet sententia praevalere duorum; licet, quum unus in XV., alius in X., tertius vero in V. pronunciant, illius, qui dixit de summa minori, (quum in illa omnes con¬ cordes exsistant,) sententia efficax censeatur.

CAP. II.

Si ex tribus arbitris unus nolit examinando vel diffiniendo negotio in¬ teresse: duo procedere poterunt, ac si ille praesens esset. Circa iudices autem antiqua iura serventur. Ioann. Andr.

Idem.

Ut quaestionibus, quae plerumque propter arbitrorum voluntariam seu malitiosam absentiam remanent indecisae, finis celerius imponatur, statuimus, ut, si ex* tribus arbitris a partibus electis eorum aliquis, ab aliis legitime requisitus, ad examinandum vel diffiniendum una cum eis negotium, super quo in ipsos exstitit compromissum, non curaverit, cessante impedimento legitimo, convenire, duo praesentes, penes quos, licet lex civilis aliud innuere videatur, totalem eo casu remanere decernimus potestatem, possint,malitiosa seu voluntaria illius absentia non obstante, dictum exa¬ minare negotium et libere diffinire, sicut possent illo prae¬ sente, nec volente cum eis in unam sententiam concordare; ut sic ipsius absentia, praesentia repleta divina, eum re¬ putari faciat pro praesente. Circa iudices vero antiqua iura nolumus immutari.

PrevBack to TopNext