Text List

Prev

How to Cite

Next

Titulus 21

TITULUS XXI.

DE RESTITUTIONE IN INTEGRUM.

CAP. I.

Ecclesia post quadriennium non admittitur ad petendum restitutionem contra sententiam vel contractum, nisi rationabilis aliqua causa hoc sua¬ deat. Ioann. Andr.

Gregorius IX.

Ecclesia, quae ad retractandam sententiam vel con¬ tractum per beneficium restitutionis in integrum postulat se admitti, si quadriennii spatium post sit lapsum*, et negligenter omiserit, non est ad beneficium huiusmodi ad¬ mittenda, nisi praevaricationis vel fraudis manifeste pro¬ betur super hoc intervenisse commentum, aut alia ratio¬ nabilis causa subsit, quae superiorem movere debeat ad idem beneficium concedendum.

Cap. II.

Ecclesia contra confessionem, qua laesa fuit, admittitur infra quadrien¬ nium per beneficium restitutionis in integrum, postea non, nisi per viam iuris communis. Ioann. Andr.

Bonifacius VIII.

Si adversus confessionem in iudicio a se factam laesa ecclesia beneficium restitutionis in integrum infra quadrien¬ nium, ab ipsius confessionis tempore computandum, petere negligenteromittat: non est, nisi aliquid rationabile appareat, quod aliud suaserit faciendum, ad hoc petendum ulterius admittenda. Ubi vero per viam communem revocationis erroris, quem in facto praetendit, vult adversus suam con¬ fessionem ecclesia se iuvare: hoc quandocunque poterit, donec negotium sit finitum.

PrevBack to TopNext