Text List

Titulus 3

TITULUS III.

DE LITIS CONTESTATIONE.

CAP. I.

Peremptoria litis contestationem non impedit, nisi sit de re semel finita.

Ioann. Andr.

Innocentius IV. in concilio Lugdunensi .

Exceptionis peremptoriae seu defensionis cuiuslibet principalis cognitionem negotii contingentis ante litem contestatam obiectus, nisi de re iudicata, transacta seu finita excipiat litigator, litis contestationem non impediat, nec retardet, licet dicat obiector, quod * rescriptum non fuisset * obtentum, si quae sunt impetranti opposita fuissent exposita deleganti.

CAP. II.

Per exceptionem peremptoriam non fit litis contestatio. Ioann. Andr.

Bonifacius VIII.

Si, oblato ab actore libello, ex parte rei exceptio peremptoria proponatur: nequaquam per hoc litis contestatio intelligitur esse facta; immo, ea non obstante, nisi sit de illis exceptionibus, quae litis contestationem impediunt, fieri oportebit eandem.

PrevBack to TopNext