Titulus 4
TITULUS IV.
CAP. I.
Non est de substantia, quod statim post litem contestatam iuretur de calumnia. Ioann. Andr. — §. 1. Non annullatur processus, licet tacite omittatur calumniae iuramentum. H. d. — §. 2. Praecipit, quod in spiritualibus simul de calumnia et de veritate iuretur. Ioann. Andr.
Si de calumnia seu de veritate dicenda in primo litis exordio non iuretur, ut debet: poterit postmodum in qualibet parte litis iurari, quum huiusmodi iuramenta praestari ab initio de substantia ordinis iudiciarii non exsistat. §. i. Propter omissum quoque tacite in tota causa calumniae iuramentum iudicialis processus, alias factus legitime, non est nullus nec etiam annullandus. §. 2. Quamvis in causis spiritualibus, in quibus debet de veritate dicenda iurari, canones non indicant alicui calumniae iuramentum: nos tamen, quia frequenter calumniari videmus in ipsis, utile reputamus, quod simul, sicut plerique observant, tam de veritate dicenda quam de calumnia, ut via praecludatur calumniis, iurari debeat in eisdem.
CAP. II.
In causa appellationis iurari debet de calumnia et veritate dicenda. — §. 1. Procurator, deputatus post iuramentum calumniae, iurabit de calumnia. H. d. — §.2. Iudex, quoties sibi videtur, exigit iuramentum malitiae, etiamsi de calumnia vel veritate iuratum sit. Ioann. Andr.
In appellationis causa, quanquam in principali iuratum fuerit, praestari iubemus calumniae iuramentum, et idem in iuramento de veritate dicenda volumus observari. §. 1. Procuratores quoque, qui post iuramentum calumniae deputantur, teneri volumus, ut calumnia vitetur ab ipsis, ad subeundum huiusmodi iuramentum, etiamsi a suis dominis, quid ponere aut respondere seu agere debeant, sint instructi. §. 2. In omnibus autem causis, nedum ante, sed etiam postquam lis fuerit contestata, sive de veritate sive de calumnia sit iuratum in ipsis, potest iudex a partibus exigere iuramentum malitiae, quoties viderit expedire.