Text List

Titulus 1

Titulus 1

De summa trinitate et fide catholica

TITULUS PRIMUS. DE SUMMA TRINITATE ET FIDE CATHOLICA.

Capitulum 1

CAP. UN.

Gregorius X. in generali concilio Lugdunensi. Fideli ac devota professione fatemur, quod Spiritus sanctus aeternaliter ex Patre et Filio, non tanquam ex duobus principiis, sed tanquam ex uno principio, non duabus spirationibus, sed unica spiratione procedit. Hoc professa est hactenus, praedicavit et docuit, hoc firmiter tenet et praedicat, profitetur et docet sacrosancta Romana ecclesia, mater omnium fidelium et magistra; hoc habet orthodoxorum Patrum atque doctorum Latinorum pariter et Graecorum incommutabilis et vera sententia.

Sed quia nonnulli propter irrefragabilis praemissae veritatis ignorantiam in errores varios sunt prolapsi:

nos, huiusmodi erroribus viam praecludere cupientes, hoc sacro approbante concilio damnamus et reprobamus omnes, qui negare praesumpserint, aeternaliter Spiritum sanctum ex Patre et Filio procedere, sive etiam temerario ausu asserere, quod Spiritus sanctus ex Patre et Filio tanquam ex duobus principiis, et non tanquam ex uno procedat.

PrevBack to TopNext