Titulus 2
Titulus 2
De constitutionibus
Capitulum 1
Bonifacius VIII. Licet Romanus Pontifex, qui iura omnia in scrinio pecto¬ ris sui censetur habere, constitutionem condendo posterio¬ rem, priorem, quamvis de ipsa mentionem non faciat, revocare noscatur: quia tamen locorum specialium* et personarum singularium consuetudines et statuta, quum sint facti et in facto consistant, potest probabiliter ignorare: ipsis, dum tamen sint rationabilia, per constitutionem a se noviter editam, nisi expresse caveatur in ipsa, non intelligi¬ tur in aliquo derogare.