Quaestio 1
Quaestio 1
⁋ Quod non. quia nullus testetur ad illud quod non est in potestate sua. sed conformare se voluntati diuine non est cuiuslibet voluntatis. quia voluntas damnati non habet in potestate sua conformare se voluntati diuine. ergo ad hoc non tenetur.
⁋ Preterea si sic voluntas quandocumque non conformaret se diuine voluntati peccaret. quia non faceret illud ad quod tenetur. et per consequens honorans parentes quos deus non vult honorari peccaret. consequens est falsum. ergo et antecedens
⁋ Ad oppositum. quaelibet voluntas creata tenetur se conformare regule sue. sed voluntas diuina est regula cuiuslibet voluntatis create. ergo quaelibet voluntas creata tenetur se conformare volutati diuine.
⁋ Circa primum sciendum quod voluntas potest alteri conformari triplicitur. vel quia vult volitum ab alia voluntate. vel quia vult illud quod alia vult ipsam velle. vel quia vult illud consimili modo quo alia vult.
⁋ Secundo sciendum quod quaelibet istarum voluntatum potest esse actualis vel habitualis. Et si sit habitua lis. vel est habitualis propter habitum aliquem immediate inclinantem ad tale actum. sicut aliquos dicitur habitualiter velle vel diligere aliquid quando habet habitum generatum ex actibus circa illud vel alium ita immediate iuclinantem sicut inclinat habitus genitus ex actibus illis. vel dicitur habitualis propter habitum mediate inclinantem. quomod in intellectu habitus principiorum mediate inclinat ad actum conclusionis. quia scilicet mediante actu principiorum
⁋ Tertio sciendum quod quaedam sunt volita a deo quasi absolute cuiusmedi sunt omnia bona quae nec sunt mala culpe nec pene. quadam sunt volita a deo propter malum culpe praecedens in alio cuiusmodi est pena.
⁋ hiis visis dicendum est ad articulos. q. vnde dicendum est primo quod quaelibet voluntas quae est in statu vie vel patrie tenetur conforma ri. habitualiter mediate diuine voluntati accipit endo voluntatem pro voluntate bneplaciti quantum ad volita primo modo dicta. et hoc absolute ea volendo non volendo opposita sub conditione. hoc patet. quia illud quod non habet rationem mali culpe vel pene. quod est a deo volitum. est a voluntate creata volendum. quia voluntas in illo debet complacere. sed tale est omne volitum a deo primo modo. ergo etc.
⁋ Secundo dico quod alia volita a deo debet voluntas absolute velle. potest tamen conditi onaliter velle contrarium et illud nolle. Et ideo absolute hebet voluntas velle aliquem puniri iuste a deo. tamen eoditionaliter potest velle ipsum non puniri.
⁋ Dicendum quod aliquis talis quo complacet voluntati omne illud quod complacet voluntati diuine. quae debet esse semper in omni habente vsum rationis. postquam ad aliqualem dei cognitionem attigerit vel potuit at tingere. Iste autem habitus non inclinat immediate ad omne volitum a deo. Nam oportet praesupponere cognitionem quae sciatur hoc esse volitum a deo. et mediante illa inclinat ad actum.
⁋ Potest tamen distingui de mediata inclinatione ad actu. vt vno modo dicatur mediate in clinans quasi non sufficiens ad inclinandum. et sic habitus praedictus mediate inclinat ad volendum hoc voli¬ tum a deo. Aliter dicitur mediate inclinans. quia non concurrit nec sufficit per se nec cum aliquo ad talem actum volendi haec volitum a deo. sed primo inclinat ad aliquem actum qui postea est causa ipsius. et sic etiam iste habitus in clinat mediate. quia primo inclinat ad actum quoico placet voluntati create omne quod fit a deo.
⁋ Tertio dico quod non quaelibet tenetur se conformare voluntati diuine. volendo volitum a deo habitualiter immediate. quia non tenetur scire illud esse volitum a deo et per consequens non tenetur velle illud habitualiter immediate. tamen si sciat illud esse volitum a deo voluntate bene placiti. tenetur illud velle. hoc est in illo complacere vel habitualiter vel actualiter.
⁋ Dicendum quod sed sit praeceptum et ita volitum a deo voluntate signi. te netur se voluntas conformare. Si autem sit volitum voluntate signi. quia est consilium diuinum non tenetur. Sed de istis dicetur amplius in posterioribus libris. ideo ad praesens pertranseo.
⁋ Quarto dico quod non quaelibet te neter se semper conformare actualiter voluntati diuine vo lendo ea quae voluntas diuina vult et omnia illa. tum quia non tenetur cognoscere omne volitum a voluntate di uina. tum quia non tenetur semper implere praecepta diui na affirmatiua
⁋ Quinto dico quod voluntas tenetur se confirmare voluntati diuine volendo ea quae voluntas diuina vult eam velle. et hoc si velit eam vel le illud voluntate beneplaciti vel voluntate praecepti. Si vult eam velle voluntate consilii. non oportet sicut dictum est prius
⁋ De tertia conformitate sunt multe difficultatebs de quibus dicetur in tertio libro vbi plenius tractabitur de tota ista materia.
⁋ Ad secundum dicendum quod non conformans se voluntati diuine pro loco et tempore pro quo tenetur de necessitate saluter. peccat mortaliter. sed dictum est prius quod non quaelibet pro omni tempore ad hoc tenetur. maxime quantum ad praecepta affirmatiua quamuis quantum ad praecepta negatiua pro sem per teneatur. Et si dicatur voluntas numquam debet esse dif formis voluntati diuine. sed iste qui vult honorare parentes quos deus non vult honorari habet voluntatem difformem voluntati diuine. ergo peccat in honoram do Dicendum est quod si deus vult eos non honorari. nec ab isto nec ab illo. iste peccat in honorando parentes suos. si tamen deus non vult eos honorari ab alio. sed vult eos honorari ab isto. iste in honoram do non peccat. nec est difformis voluntati diuine sed est conformis voluntati diuine. In secula secu lorum benedicte. Amen. ffinis questionum super primum sententiarum.
On this page