Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

⁋ Distinet. xlvii. Questio vnica. CIrca distinctione quadragesimamseptimam quero.

⁋ Utrum deus possit praecipere malum fieri.

⁋ Quod sic. quia pricepit filiis ifrael spoliare egiptios. ergo precepit furtum. sed furtum est malum. ergo precepit malum.

⁋ Pretereaquod potest deus velle potest precipere. sed deus potest velle malum sicut potest intelligere malum. ergo potest praecipere malum.

⁋ Ad oppositum. deus nihil potest precipere nisi quod potest velle. sed deus non potest velle malum. quia tunc posset esse malus. ergo non potest pote cipere malum.

⁋ Pic primo videndum est. vtrum deus possit velle malum. Secundo ane possit prtie cipere malum

⁋ Circa primum posset aliquis diceon re quod de virtute sermonis hec esset concedenda deus vult malum. quia per istam de virtute sermonis non plus denotatur nisi quod deus vult aliquid quod est malum. sicut aliquem actum qui actus fit ab aliquo malo et male. et per consequens ille actus est malus. et ita vult malum. id est vult aliquem actum qui est malus.

⁋ Quod autem de virtute sermonis talis propositio sit concedenda. potest persuaderi sic. volo quod aliquis det elemosvnam propter vanam geriam. tunc sic. illud dare ele mosvnam est a deo. sed illud dare elemosvnam est malum ergo malum est a deo ea vltra. ergo deus facit malum

⁋ Primus discursus patet. quia est. svllogismus expositorius. vltima consequentia patet per conuersione. vel per consmilem modum arguendi.

⁋ Et si dicatur quod in primo discursu est fallacia accidentis. vel fallacia figuredictionis.

⁋ Contra patet quod omnino idem modus a gruendi est sicut hoc sortes est homo. sortes est albus ergo album est homo. nec potest aliqua variatio termini vel commutatio vnius praedicamenti in aliud nec aliquis alius defectus plus assignari in vno discursu quam in alio. nec plus in illo discursu quam in isto. diligere deum fit a deo. diligere deum est bonum. ergo bonum fit a deo. Diceret ergo aliquis quod de virtute secumo nis est hec concedenda. malum fit a deo. quia ibi malum supponit pro aliquo actu qui est in rei veritate malus. qui actus fit a deo. et ideo dicitur malus actus fieri a deo. sicut album dicitur esse homo. quia album supponit proaliquo quae est homo. vnde sicut bonum supponit pro aliquo actu qui est a deo. et ideo dicitur bonum fieri a deo. ita etiam malum supponit proactu aliquo qui est a deo. quando dico sic. malum est a deo. et propter hoc erit hoc vera. malum est a deo

⁋ Et si dicatur quod quaecumque facit malum est malus sicut quicumque facit bonum est bonus. ergo si deus facit malum. deus est malus. consequens impossibile. ergo et antecedens.

⁋ Preterea non plus dependet actus ab agente creato. puta ab homine quam a deo. ergo non plus dicetur actus malus. quia fit ab homine malo. quam diceretur bonus qui fit a deo bono. ergo quae ratione ille actus erit malus eadem ratione erit bonus. et per consequens idem actus erit bonus et malus. quod est impossibile.

⁋ Ad primum istorum di cerent quae vellent opiniones praedictam tenere. quod ista non est vera. quaecumque facit malum est malus. nec ista. quaecumque facit bonum est bonus. sicut nec ista. quicunque facit actum meritorium meretur. vnde sicut secundum philosophum ii. ethi. non quaecumque facit opera iusta est iustus sed quae facit iuste opera iusta est iustus. ita quae facit malum male est malus. vnde deus quamuis facit illud quod est malum. emper consequens facit malum. quia illi duo termini conuertum tur. malum et id quod est malum. eo quod omne malum est ideo quod est malum. et omne id quod est malum est malum. sed tamen deus non facit male malum. quia non facit quod tenetur non facere. et eodem modo non vult male malum. et ideo non est malus quamuis velit malum.

⁋ Ad secundum concedeesset isti quod idem actus est bonus et malus. sicut idem actus est iustus quia fit ab vno iuste. et est iniustus quia fit ab alio iniuste. vnde si ab aliquo superiore idem praecipiatur vni subdito et alteri prohibeatur ne fiat. si vterque illorum faciat illud ide opus. idem erit iustum. quia fit ab vno obediente praecepto superoris et erit iniu¬ stum. quia fit ab alio transgrediente praeceptum superioris. et ita idem totaliter potest fieri ab vno iuste et ab alio iniuste. Et sicut idem totaliter potest fieri ab vno iu ste et ab alio iniuste. ita idem actus totaliter fit ab homine male et a deo benei et iuste. et ideo idem actus illo modo quo actus est bonus vel malus erit tam bonus quam malus. quia actum esse malum non est aliud quam fieri ab aliquo male. et actum esse bonum non est aliud quam fieri ab aliquo bene. et cum idem actus fiat ab homine male et a deo bene. idem actus erit bonus et malus. nec videtur hoc plus incoueniens quam dicere quod idem homo est pater vel filius. si milis et dissimilis respectu diuersorum.

⁋ hec omnia dico tantum recitatiue recitando opinionem quae posset esse aliquorum siue sit vera siue falsa siue erronea siue catholica siue heretica.

⁋ Sed siue praedicta opinion sit catholica siue heretica dico quod secundum intentionem sanctorum non est concedendum quam deus vulumalum. nec quod deus facit malum. quia siue de virtute sermonis siue non. per tales proposones intelligunt istas. deus vult aliquid male et iniuste. deus facit aliquid male et iniuste. quod nullum intellectum possunt habere bonum. quia tunc deus faceret aliquid vel vellet cuius oppositum tene retur facere. vel velle. quod est omnino absurdum

⁋ Circa secundum diceret illi quae vellent tenere prima opiniones iam dictam. quod deus potest praecipere malum no tamen male. et potest praecipere iustum non tamen iniuste

⁋ Alii dicerent quod sicut hec est impossibilis. deus pre cipit aliquid iniuste siue male. ita hec est impossibilis. deus praecipit iniustum siue malum. et ideo loquendo deberet dicere quod deus non potest praecipere malum propter quod illa distinctio quai ponit quod deus potest praecipere malum non manens malum. sed non potest praecipe re malum manens malum. vt in vno sensu sit hec vadeus potest precipere malum. et in alio sensu falsa non est secundum artem logice. de qua tamen pertranseo. quia alibi tactum est de consimilibus.

⁋ Ad primum principale patet quod spoliare egiptios. non fuit malum i sed bonum. et ideo deus precipiendo spoliare egipartios non precepit malum. nec filii ifrael peccauerunt spoliando nisi illi qui malo animo. non pre cise obediendo diuino precepto spoliauerunt.

⁋ Ad secundum patet per praedcam

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1