Quaestio 3
Quaestio 3
Questio. iii. CIrca idem denuo principaliter quero vtrum quauiliber digne recipiens baptismum recipiat gratiantur et omnes virtutes necessarias ad isalu tem
⁋ Quod non recipiat gratiam probatur: quia magis sunt incompossibilia amor habitualis et odium habitu ale respectu eiusdem obiecti vel tantum quantum fides et scientia respectu eiusdem obiecti: sed fides et scientia non stant simul respectu eiusdem obiecti. ergo nec prima. sed odiens deum primo intense acquirit sibi habitum odiendi deum et cum hoc habitu stare potest vnus actus quo potest diligere deum et velle baptisari. probatur: quia quando post diligit deum magis inclinatur ad odium dei quam si nunquam habuisset habitum odiendi. igitur tunc stat habitus odiendi deum in tensus vel saltem remissus et talis propter actum diligendi potest digne recipere baptismum. et tamen tunc non recipit gratiam propter incompossibilitatem inter gratiam et odium habituale. Per idem probatur quod non recipiat alias virtutes: quia aliquis talis potest recipere habitus viciosos. Confirmatur: quia numquam potest probari incompossibilitas habituum nisi per incompossibilitatem actuum: sed actus odii habitu alis et amoris non se compatiuntur igitur nec habitus igitur stante habitu odiendi vel vicioso non potest in fundi habitus diligendi deum vel virtuosus habi tus. Si dicas quod isti habitus non sunt incompossi biles: quia vnus est infusus et alius acquisitus. Contra quorum habituum actus sunt incompossibiles et illi habitus sunt incompossibiles: sed aliquis dili gens deum siue naturaliter siue supernaturaliter non potest eum pro tunc odire: quia aliter aliquis posset habere actum fruitionis et odii dei simul. igitur isti habitus sunt incompossibiles siue vnus sit naturalis siue supernaturalis siue vterque sit naturalis. Pre terea si habitus infundantur in baptismo aut sunt alterius rationis ab aliis acquisitis aut eiusdem rationis. si alterius et habitus infusus sit perfectior inclinabit ad perfectiorem actum et perfectius inclinabit quam habitus acquisitus. et per consequens cum habitus acquisitus inclinat ad actum omni alio circunscripto multomagis habitus infusus sic inclinabit omni alio circumscripto. et per consequens paruulus per habitum infusum posset in actum fidei et speciei etc. si sunt eiusdem speciei tunc poterunt infusi facere quicquid possunt acquisiti quod est manifeste falsum. patet de paruulo sicut prius quae per habitum infusum non potest in actum sine habitu acquisito. Confirmatur. illud quod facit obiectum noticie intuitiue idem facit habitus respectu noticie abstractiue. igitur sicut obiectum potest esse causa respectu noticie intuitiue ita habitus si ponatur otest esse causa respectu noticie abstractiue. Ad oppositum in baptismo est remissio culpe. igitur est in fusio gratie et aliarum virtutum necessariarum ad salutem
On this page