Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Questio secunda. gcundo quero Utrum absolutum sub ratione essentie. an sub ratione aliqua attributali sit potentia generandi. Quod sub ratione artributali videtur. quia omnis actus dicendi est ab aliquo sub ratione intellectus et eliciens actum dicendi est aliquio snb ratione intellectus. sed filius producitur actu dicer di. ergo etc.

⁋ Ad oppositum nihil est absolutum in diuinis nisi essentia. ergo potentia generandi si sit absolutum erit essentia sub ratione essentie.

⁋ Ad istam quaeonem dicunt aliqui quod essentia sub ratioe essentie non est immediatum et proximum principium elicitiuum generationis vel potentia generandi.

⁋ Secundo quod intellectus est immediatum et proximum principium elicitiuum

⁋ Tertio quod voluntanon

⁋ Quarto quod non intelligere nec actus intelliged Primum probatur sic. vt potest elici ex dictur suis quia sed essentia esset immediatum et proximum et praecise sub ratione essentie principium elicitiuum generationis. eadem ratione et spirationis. et per consequens in principio elicitiuo istarum duarum productionum nulla penitus esset distinctio. consequens est falsum. ergo et anent. falsitas consequentis patet et probant aliqui sic. omnis pluralitas re ducitur ad vnitatem vel ad paucitatem tantam ad quinantam potest reduci. ergo pluralitas actiuorum principiorum reducetur ad vnitatem vel ad tantam paucitate ad quantam reduci potest. sed non potest reduci ad aliquod vnum principium productiuum. quia principia productiua que sunt natura et voluntas habent oppositos modo se principiandi. quia alterum in clinatur ex se ad agendum naturaliter alterum libere in sua potestate habet producere ita quod ad hoc ex se non naturaliter inclinatur. si autem reduceretur ad aliquod vnum principium productiuum illud haberet determinate alterum modum principiandi. vel enim esset ex se productiuum determinate per modum nature vel non ex se determinate. sed libere et ita per modum voluntatis. ergo non possunt reduci ad paucitatem minorem quod ad dualitatem principii scilicet productiui per modum nature et principii productiui per modum voluntatis.

⁋ Secundo ponit. quia essentia et intellectus sunt totale principium. dicens sic. hoc totum intellectushabens obiectum actu intelligibile sibi praesens. habet rationem memorie perfecte in actu primo qui scilicet est immediatum principium actus secundi et notitie genite. In hoc autem principio quod est memoria concurrunt duo que vnum principium constituunt totale. videliet essentia in ratione obiecti et intellectus quorum vtrumque est quasi partiale principium respecitum productionis adequate huic totali principio. sic ergo principium productiuum est tam essentia quam intellectus

⁋ Tertium probatur. quia principium productiuum vnius rationis in diuinis non potest habere duas productiones. nulla enim productio est ibi nisi vnius rationis. quia adequata. ergo cum spiritus sanctus producatur per modum voluntatis. vt per principium productiuum filius non sic producetur.

⁋ Quartum declaratur. quia memoria in patre est principium operatiuum patris. quo scilicet vt actu primo pater formaliter intelligit. est et eadem memoria patri principium productiuum quo pater existens in actu primo producit vt est in actu secundo notitiam genitam. et actus primus prior est secundo prioritate originis. et ideo non fundatur actus productiuus super actum essentialem qui consistit in actu secundo. videlicet qui est operatio quasi super rationem formalem eliciendi illum actum. sed quodammodo praexigit illum actum. quia actus primus qui est operatiuus et productiuus est ratio perficiendi in actu secundo suppositum in quo est quodam ordine prius quam intelligatur produci illud quod producitur. operans enim et producens per illud principium prius est operans quam producens. Exemplum si lucere poneretur aliqua operatio in luminolo. et illuminatio poneretur productio luminis a luminoso. lux in luminoso est principium quoet respectu operationis que est lucere. et respecctum productionis que est illuminare. nec tamen lucere que esset operatio esset ratio formalis illuminationis que est productio. sed esset ibi ordo quasi effectuum ordinatorum ad eandem causam communem amborum. a qua immediatius procedit vnus effectus quam alius. Ita in proposito ad eundem actum primum quie est memoria pris ordinem quendam intelliguntur habere intelligere quod est operatio patris. et dicere quod est producere patris respectu notitie generate. non talem ordinem. quod intelligere patris sit causa vel principium elicitiuum dicere vbi. scilicet quod immediatius intelligere sit pro ductum a memoria patris. quam dicere vel verbum si productum ab eodem.

⁋ Contra istam opinionem posset argui per dicta in ii dist. vbi probatum est quod nulla est talis distinctio inter essentiam et quodcuque absolutum in deo. et per consequens vt aliquid absolutum sit ratio generandi. oportet quod illam essentia et nihil absolutum quocumque modo ab essentia sit prima ratio generandi.

⁋ Contra etiam rationem argutum est prius. vbi probatum est quod tales oppositi modi principiandi possunt competere eidem respectu diuersorum.

⁋ Secundo posset argui quia sicut probabitur postea spus sanctus producitur naturaliter et non libere. distinguendo libere contra naturaliter.

⁋ Preterea. posito quod tales oppositi modi principiandi non possent competere eidem. adhuc non probaretur intentum. scilicet quod in divinis essent due productiones. quia non est inconueniens quod vnum oppositorum reducatur ad reliquum. ergo quantumcumque essent oppositi modi principiandi et non possent competere eidem. non esset inconueniens quod modus vnus reduceretur tali reductione ad reliquum. et ita non obstante illa ratione. posset poni in deo tantum vna pro ductio.

⁋ Contra secundum etiam argutum est prius. quod non est talis distinctio ibi inter intellectum et obiectum tanquam inter absoluta. sed omne absolutum est ibi formaliter intellectus et voluntas et huiusmodi.

⁋ Contra etiam sequentia argutum est prius. ideo transeo modo. Contra istu modum ponendi patebit infra. dis. x

⁋ Contra tertium vnum productiuum vnius rationis potest habere plura producta et vnius rationis et alterius rationis. ergo non obstante quod voluntas sit vnica. poterit esse productiua plurium suppositorum in diuinis. et per consequens quamuis sit productiua spiritus sancti poterit esse productiua filii. nisi aliud obstaret. Preterea non magis est inco ueniens aliquid producens libere concurrere ad productionem alicuius naturaliter producti. quam aliquid producens naturaliter concurrere ad productionem alicuius libere producti. sed secundum istos ad productionem spiri tussancti concurrit natura. quae non agit nisi modo na ture. et spius sanctus libere producitur: ergo. assumptipatet per istos. quia ipsi dicunt quod sicut intellectus habens obiectum intelligibile sibi praesens est productiuus verbi. ita voluntas habens obiectum cognitum sibi praesens est principium communicandi spiritui sancto naturam. ergo qua ratione ponunt quod obiectum praesens in menoria concurrit ad productionem verbi. sicut partiale principium. eadem ratione ponent quod obiectum cognitum comcurrit tanquam partiale ad productionem spiritus sancti

⁋ Preterea voluntas si non concurrat tanquam principium partiale. aut hoc est propter sufficientiam et perfectionem intellectus. qua sufficiens est sine omni alio ad producendum verbum. aut propter posteriori tatem ipius voluntatis vel actus sui respectus actus ipsius intellectus. aut quia actus intellectus non est natus esse a voluntate. Non propter primum. qui eadem ratione deberet poni quod solus intellectus vel sola essentia esset principium productiuum verbi. quia neutrum potest esse principium insufficiens nec imperfectum. et tamen ipse ponit quod ad productionem verbi concurrit tam natura quam intellectus. ergo non obstante ipsa perfectione intellectus posset conuertere ipsa voluntas. Nec propter secundum quia secundum eum tam voluntas: quam actus suus praecedit origine actum producendi verbum.

⁋ Si dicatur quod sicut actus volendi presupponit actum dicendi. ita actus producendi ipius voluntatis praesupponit actum producendi ipsius intellectus. et ita voluntas nullum actum producendi potest habere nisi post actum dicendi. et ita non potest ante esse principium productiuum cuiuscumque. Contra quantumcumque aliquis actus producendi ipsius voluntatis presupponeret aliquem actum ipus intellectus. quia tamen secundum istos idem potest esse principium plurium ordine quodam. non est inconueniens quin voluntas conturrat primo cum intellectu ad actum dicendi. et post intellectus concurrat cum voluntate ad actum spirandi. et ita salte nulla posterioritas ipsius voluntatis et actus sui essentialis impedit quin voluntas sit principium producendi verbum. Nec tertium impedit. quia saltem actus intellectus aliquis natus est esse a voluntate. et maxime qui praesupponit vnum actum intellectus et etiam vnum actum voluntatis Patet hoc in nobis manifeste. et secundum istos et secundum veritatem. sed secundum istos actus dicendi praesupponit tam actum voluntatis quam actum intellectus essentialem. ergo non est inconueniens quod sit a voluntate tamquam a principio elicitiuo. quamuis alius actus voluntatis sequeretur illum actum dicendi

⁋ Contra quartum videlicet quod actus intelligendi sit principium quo. sicut ipse intellectus vel essentia.

⁋ Primo quia sicut in creaturis nihil absolutum neccessario et essentialiter praesupponatur alteri absoluto nisi sit eius causa in aliquo genere cause secundum istos. ita in divinis nihil praesupponitur actui productiuo. nisi habeat rationem principii respectu illius. ergo cum secundum istum actus intelligendi praesupponitur actui dicendi secundum eos oportet quod habe at respectu illius aliquam rationem principii. et ideo sicut alias probatum est. quandocumque aliqui effectus essentialiter ordinant. semper prior effectus habet rationem cause respectu posterioris.

⁋ Preterea arguo per argu¬ mentum istius sic. quicqud de ratione sua formali est principium productiuum in quocumque est sine imperfectio ne. in eo est principium product uum. sed actus intelligendi ex ratione sua formali est principium productiuum habitus. ergo in quocumque ponatur sine imperfectione in eo erit principium productiuum. sed in deo est sine imperfectione. ergo in eo erit principium productiuum. et non nisi verbi. ergo etc. Istud argumentum eribonum. si argumentum suum valet per quod probat quod intellectus habens actu obiectum intelligibile sibi praesens est principium productiuum notitie genite.

⁋ Ideo aliter respondeo ad questionem consequenter ad pre cedentia quod tantum in diuinis sit praecise essentia. ita quod non est ibi aliquod absolutum quocumque modo ex natura rei distinctum. vel non idem cum essentia et dictum est in praecedenti questione quod aliquod absolutum est principium elicitiuum. Ideo dico quod essentia sub ratione essentie est principium elicitiuum generati onis verbiTame pro dictis aliquibus communibus quibus dicitur quod filius procedit per modum intellectus non per modum voluntatis. et spiris sanctus ecouerso per modum voluntatis et non per modum intellectus. Dico quod intellectus et voluntas multipliciter accipiuntur. Uno modo quod intellectus dicat praecise aliquid absolutum in deo. nihil notionale determinate connotando. et eodem modo voluntas dicat etc.

⁋ Alio modo quod dicat aliquid absolutum aliquod determinatum notionale connotando. Et eodem modo mdo potest distingui de intelligere et velle et ceteris attributis. Et non est ista distinctio alicuius quod est in deo quasi aliquid in deo possit sic et aliter accipi. sed est distinctio praedicabilium de deo quae non sunt deus

⁋ Primo modo dico quod intellectus est principium cuiussibet productionis et similiter voluntas. quia ipsa voluntas est simpliciter indistincta et ab essentia et ab intellectu. et ideo. quicqud attribuitur vni et alteri. si tamen intellectus et voluntas distinguerentur in creaturis. non essent nomina spnonima propter causam prius dictam. sed isto modo non loquuntur de intellectu et voluntate recte loquentes de eis. quando attribuunt aliquid voluntati et non intellectui et econuerso. et isto modo concedo quod essentia est principum elicitiuum. et similiter intellectus et voluntas et actus intelligendi et actus volendi et sic de omnibus talibus attributr dico quod de quolibet istorum verificatur esse principium elicitiuum non pro se sed pro re. puta pro divina essentia. Secundo modo intellectus connotat ipsam generationem et voluntas ipsam spiratio nem. tunc quando dicitur quod filius procedit per modum intellectus. et spius sanctus per modum voluntatis vel intellectus est principium producendi verbum. et voluntas est principium producendi spitumsanctum. Uel pater producit filium per intellectum. et spiumsanctum per voluntatem. ita quod semper in huiusmodi et in talibus consimilibus quae simpliciter sunt equipol lentes. si bene intelligantur praedicata attribui intellectui et voluntati tamquam principio elicitiuo. tunc dico quod ex vsu loquentium. cum dicitur. intellectus est principium producendi v verbum. ista potest distingui quamuis forte non de virtute sermonis. eo quod potest implicari perseitas aliqua vel nulla. si nulla. tunc debet concedi quod intellectus est principium producendi et verbum et spemsussanctum et similiter voluntas. quia tunc equiualet isti principium productiuum verbi est principium productiuum et verbiet spiritus sancti. Et alia valet istam principium productium spiritus sanctus est principium productiuum vtriusque. Si autem implicetur aliqua perseitas. ita tamen quod sit conditio totius propositionis. tunc vel implicatur perseitas primo modo dicendi per se vel secundo modo. Si primo modo. tunc est haec falsa. intellectus est principium producmdi spiritus sanctus tet hoc vera. intellectus est principium producendi verbum. et econuerso est de voluntate quod voluntas est principium producendi spiusanctum. et non producendi verbum. quia haoc est vera per se primo modo productiuum verbiest principium productiuum vbi. illo modo quo praedicatio eiusdem de se est per se primo modo. et isto eodem modo est hoc vera. principium productiuum verbi est principium productium spiritus sanctus et iste due valent istas duas. intellectus est principium producendi verbum: intellelectus est principium producd spiritus sanctus quano vna est vera et alia est falsa. et isto modo accipiunt omns tales pro positiones qui aliquid negant de voluntate respectu verbi. et concedunt de intellectu respectu verbi. et econ uerso de voluntate si bene loquuntur. quia aliter dicerent simpliciter falsum. Si autem implicetur perseitas secundo modo sic potest aliquo modo negari et concedi sicut prius. quia hoc non est proprie per se secundo modo principium productiuum verbi est principium productiuum spiritus sancti. Nec est hoc proprie per se secundo modo principium productiuum verbi est principium productiuum spiritus sancti vel verbi. et ita omnia talia negantur ab istis terminis. scilicet intellectu et voluntate. possent tamen concedi extensiue loquendo de esentia. Exemplum istorum patet in creaturis. supposito enim quod sol sit productiuus et vermis et plante. et impono duo nomina quae simpliciter sint svnonima. cum hoc quod ego di co vis productiua plante et vis productiua vermis. scilicet a b. ita quod iste due orationes vis productiua plam te et vis productiua vermis sint diffinitiones exprimentes quid nominis ipsius a et b. tunc hoc posito conceditur quod a producit plantam et non vermen. et econ uerso de b. et similiter quod sol per a producit plantam et non vermen. et econuerso de b. et tamen conceditur quod sol producit et plantam et vermen. et hoc sic est intelligendum quod producere plantam vel posse producere: plantam et vermen praedicatur de sole per se secundo modo. et nec de a nec de b. praedicatur per se secundo modo. Similiter pos se producere plantam praedicatur per se primo modo. de a. et nec de bea nec de sole. econuerso est de bea respectu posse producere vermen. Ista forte non possent dici de virtute sermonis. sed auctores quibus causa breuitatis licitum est vti multis vocabilis aliter¬ quam vulgus vtatur. sic in diuersis dictum vtebantur. Et ideo breuiter dico quod quicquid est absolutum in diuinis est principium elicitiuum tam generationis verbi quam spirationis spiritus sancti. nec aliqua distinctio penitus alia ab ipsis productonibus vel personis constitutis inquiritur ad distinctionem istarum emanationum. et ideo omnes opinio dicentes quod distincte emanationes praesup ponunt aliquam distinctionem in principiis elicitiuis siue ex natura rei siue ex operatione intellectus. siue quocumque modo. sunt simpliciter fle. et impossibiles. Ido quae dicunt quod iste productiones fundantur in actibus esser tialibus simpliciter fecltum dicunt: quia nulli sunt ibi actus essentiales. sed tantum est ibi vna essentia. quae realiter et formaliter omnibus modis est intellectus et voluntas. et intelligere et velle sict dictum est prius. et ideo quicquid negatur ab hoc termino intellectus. et conceditur de hoc termino voluntas vel econuerso. et similiter quicquid conceditur de hoc termino essentia et negatur ab aliis vel econuerso. totum debet intelligi propter diuersa connotata per istos terminos. vel propter diuersos modos sincathego reumaticos in talibus ex vsu loquentium subintellectos.

⁋ Per hoc respondeo ad formam quaestionis. quod essentia sub ratione essentie est principium elicitiuum. et non subiect ratione alicuius attributi. quisi aliquod attributum sit principium elicitiuum. quia sic dictum est prius. nullum attributum est diuina essentia. nec aliquid reale in diuinis tamen de aliquo attributo praedicatur esse principium eli citiuum per se primo modo. non praedicatur de essentia sicut declaratum est. et hoc quia iste terminus intellectus vel voluntas aliquid connotat quod non connotat iste terminus essentia

⁋ Ad rationes alterius opinio dico quod pluralitas principiorum elicitiuorum reducitur ad vnitatem scilict ad dictam essentiam. Et quando dicitur. quod sunt oppositi modi principiandi. Respondeo primo. quod quamuis essent oper positi modi principiandi respectu eiusdem: non tamen respectu diuersorum. et ita quamuis essentia diuina vnica existens et omnibus modis indistincta. non posset habere illos oppositos modos principiandi respectu eiusdem. posset tamen respectu diuersorum. Secundo dico quod deficit argumentum. quia quamuis essent oppositi modi principiandi. vnus tamen posset reduci ad alium hoc patet. quia semper vnum oppositorum quae non possunt competere eidem vnum est perfectionis et aliud imperfectionis et de talibus semper imperfectius reducitur ad perfectius ergo si isti modi principiandi sint oppositi et non possunt competere cide. vnus illorum erit imperfectior alio et reducetur ad perfectiorem. Tertio deficit argumentum. quia ita naturaliter producitur spiritus sanctus. sicut filius et non magis libere. nisi nimis extendendo nomen libertatis.

⁋ Ad aliud argumentum pro alia conclusione dico quod voluntas non secundum quod accipitur connotatiue erit principium producendi verbum. Nec est inconueniens quod vnum principium vnius rationis sit principium el citiuum diuersarum productionum.

⁋ Ad primum principale patet. quo modo actus dicendi est actus intelle¬ ctus et non est actus voluntatis. quia aliquo modo per se praedicatur de intellectu. quo non praedicatur de voluntate. accipiendo istos terminos connotatiue.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2