Text List

Quaestio 1

Quaestio 1

⁋ Distincti. xv. Questio vnica CIrca distinctionem decimamquintam quaero. Utrum quaelibet personam pos sit mittere et mitti.

⁋ Quod sic. mittere est commune tribus secundum magistrum in litter ra. ergo et mitti. consequentia platet. quia si mitti non esset con mune tribus personis. hoc non esset nisi quia dicit relationem realem persone misse ad aliquam perso nam producentem sed hoc est falsum. quia tunc mittere diceret consimilem respectum correla rium. et per consequens non esset commune. Utina consequentia patet. quia mittere et mitti vniuersaliter dicunt relationes oppositas. ergo si mittere non includit producere nec correlati uum includet correlatiuum.

⁋ Ad oppositum. Augustinus. iiii. de trini. c. xvii. "pater cum ex tenpore a quoquam percipitur non dicitur missus nonenim habet de quo sit aut a quo procedat".

⁋ Ad istam quaestionem communiter dicitur quod mitti importat respectum rationis tam ad missum quam ad mittentem. connotando tamen respectum realem ipsius. Et penes illud secundum diuersificantur opiniones aliquae. Quidam enim dicunt quod mitti connotat respectum realem persone misse ad personam mittentem. et econuerso mittere connotat respectum realem persone mittentis ad personam missam. et hii habent dicere consequen ter quod mittere praecise competit duabus personis. quia tantum due sunt persone habentes reales relationes per modum producentis. et quod mitti similiter praecise con uenit duabus personis. Qui autem dicunt quod mitti connotat respectum realem non quidem ad omnem mit tentem sed ad aliquem distincte. mittere autem non connotat respectu realem mittentis persone ad personam missam. sed connotat eundem respectum realem quem con notat mitti. dicunt quod mittere est commune. mitti autem tantum est proprium duabus personis. Et quia difficultas est de significatis vocabulorum quibus est vtendum sicut auctores vtuntur. et magister dicit. et videtur esse intentio beati augustini quod mittere est commune et mitti est proprium duabus personis. Ideo istam partem teneo non tamen quod important aliquos respectus rationis. quia dico quod nec per mittere nec per mitti quicumque respe ctus rationis importantur. quia persona realiter mittit et realiter mittitur. sicut filius realiter incarnatur. et pater realiter misit filium suum in carnem. sed propter nullum respectum rationis importatum per tale posset dici realiter tale vel tale. et ideo nullum istorum importat quemcumque respectum rationis. quia sicut post patebit. dei ad creaturam nullus est respectus rationis. vel si esset aliquas non esset importatus per talia nomina mitte re creare dominari etc.

⁋ Ideo dico quod mitti importat tam creaturam quam personam procedentem realiter ab alia persona. vt quid nominis ipsius mitti sit totum istud mitti est personam aliquam ab alia productam per nouam suam existentiam in aliqua creatura rationali secundum de terminatum modum existendi in ea manifestari produci. Quid nominis ipsius mittere est personam aliquam productam per nouam existentiam in aliqua creatura rationali secundum determinatum modum existendi mani festare produci. et sicut alias dictum est in istis nec in similibus ponitur aliquid respectum rationis impor tans.

⁋ Ad argumentum principale dico quod non sequitur mitti importat aliquem respectum realem ad aliquam personam mittente. ergo mittere importat re spectum realem ad personam productam. quamuis vocabula sic possent imponi quod sic significarent. et illo posito. neutrum esset commune tribus personis. sed sic non sunt nomina imposita. sed sunt imposita. vt mitti importet respectum productonis rea lem ad aliquam personam mittentem. non ad omnem. et mittere importet eundem respectum non quidem illius persone que mittit: sed illius que mittitur ita tamen quod manifestet illum respectum aliquo mo do per creaturam faciendo aliquid circa creatu ram. et aliquid operando quod aliqua persona manifestetur per talem operationem hoc est mitti. et sic tenet argumentum magistri quod si aliqua persona mitteret et non alia. quod operaretur aliquid quod alia non operaretur. Ex isto patet quomodo eadem perso na potest mittere se. quia operando aliquid circa creaturam potest manifestare quod ipsamet procedit. et hoc est mitti.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1