Text List

Quaestio 2

Quaestio 2

Questio. ii. guaocundo quero. Utrum spiritus sanctus detur in propria persona ante tantum secundum dona sua

⁋ Quod non in persona nisi per dona sua. quia quando aliquid competit alicui et non per alterum. illud potest sibi competere etiam illo altero circumscripto. ergo si dari competeret sprmtunsctantum per se et non tantum per dona sua. dari posset conpetere spuisancto. etiam si nullum donum suum donaretur. sed hoc est impossibile. quia impossibile est transi re de contradictorio in contradictorium sine omni mu tatione. ergo si spiritus sanctus primo non datur et post ea datur. oportet hoc esse per aliquam mutationem. sed ista non potest esse in spiusancto. ergoportet quod sit in creatura. sed non potest esse in creatura nisi ali quod donum recipiat de nouo. ergo etc.

⁋ Preterea. frustra fit per plura quod potest fieri per pauciora. sed ad vitam eterna sufficit quod dona spiris sancti dentur. ergo superfluit quod ipsemet spiritus sanctus detur.

⁋ Ad oppositum est magister in littera.

⁋ Circa istam questio nem sic procedam. Primo videndum est. quomo ista tria. processio. missio. datio. de quibus loquitur magister in istis distinctionibus distinguntur. Secundo ostendendum est quod spiritus sanctus datur in propria persona. Tertio quod datur in suis donis. Quarto in quibus donis

⁋ Circa primum dico quod intendo loqui de istis vocabulis principaliter. Et dico quod sic distinguntur. quod processio de qua loquimur est in plus quam missio. et non in minus quam datio nec in plus.

⁋ Primum patet. quia quecumque persona mittitur illa procedit. sicut post patebit. aliquando tamen persona potest proce dere quamuis non mittatur. quamuis posset mitti. sic patet quod filius eternaliter processit a patre. non tamen eternaliter mittebatur. Secundum patet. quia non omne quod pro cedit datur. patet de filio quia ab eterno procedit: non tamen ab eterno dabatur. similiter dona spiritus sancti dantur. non tamen procedunt sicut modo loquimur de processione

⁋ Circa secundum dico quod spiritus sanctus in propria persona datur. quia illud quod sic datur quod possit dari omni alio dono circumscripto datur in se. et non tantum. quia aliquid aliud datur. sed spiritus sanctus sic datur quod possit dari omni alio dono circumscripto. igitur in se et uon tantum in suo dono datur. Maior videtur manifesta. quia tale posset dari sine noua donatione et mutatione reali actuali. sed minorem probo quia illud dicitur dari alicui. quando potest illo vti ad agendum sicut placet. sicut dicitur quod aliquis dat seipsum alicui in hoc solo quod offert seipsum sibi. vt faciat quod alius dixit sibi. sed spiritus sanctus si nullum donum creatum daret creature rationali posset esse paratus facere quicquid creatura illa rationalis vellet rationabili ter. ergo sine omni dono creato potest se dare creature rationali.

⁋ Tertium probatur. quid spiritus sanctus non datur nisi ad sanctificandum creaturam rationalem. sed non sanctificat creaturam rationalem ssne donis suis. erg etc.

⁋ Circa quartum dico quod sancti non dicitum spiritus sanct dari alicui nisi quem per specialem actionem inhabitat. sed nullum sic inhabitat per specialem acceptionem quae est. qua acceptat eum dignum vita eterna. nisi in quo est gratia gratum faciens quae est sola charitas. sicut dicetur in tertio. ideo solum datur in charitate tamquam in dono creato. Ueruntamen si esset modis loquendi: ita posset dici quod posset dari in sapientia vel in fide sicut in charitate. Similiter non dicitur dari. quamuis conferat alicui potestatem faciendi miracula sine charitate. quamuis hoc posset vocari dari. si sancti sic vterentur.

⁋ Ad primum argumentum dico quo spiritus sanctus posset dari et si nullum donum crea tum daretur.

⁋ Ad probationem dico quod aliquando potest esse transitus de contradictorio ad contradictorium propter solam mutationem temporis quando autem hoc sit possibile et quando non: magis apparebit in sequentibus hic autem foret transitus teporis. vel actualiter et de facto si tempus esset. vel si tempus non esset. nec motus nec mutatio tunc foret talis transitus de contradictorio in contradictorium propter transitum temporis possibilem. quia si tempus esset vnum contradictorium verificaretur in vna parte temporis et aliud in alia parte temporis.

⁋ Ad secundum dico: quod de multa agit per plura quae posset facere per pauciora qui vult nec est alia causa querenda. et ex hoc ipso quod vult conuenienter fit et non frustra. secus est in causis naturalibus et in causis voluntariis creatis: quae voluntarie cause debent se conformare recte rationi prime nec aliter faciunt aliquid iuste vel recte.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 2