Text List

Quaestio 10

Quaestio 10

quod deus inter omnia connumerandus sit hoc est unum aliquid ex omnibus et non

Quod deus inter omnia connumerandus sit hoc est unum aliquid ex omnibus et non

paulus in epistola prima ad corinthios: "omnia enim subiecit sub pedibus eius Cum autem dicat omnia subiecta sunt ea; sine dubio praeter eum qui subiecit ei omnia":

ambrosius de incarnatione dominica: "caueamus ne et nostrum alicui dicatur: si recte offeras: recte autem non diuidas: peccasti, quiesce; hoc si nesciamus quae propria diuinitatis incarnationisque distinguere, si creatorem cum suis operibus conferamus si auctorem temporum dicamus coepisse post tempora: neque enim potest fieri ut per quam sunt omnia sit unus ex omnibus nolo nobis credatur scripture recitetur non ego dico a me quod in principio erat verbum sed audio: non ego affingo, sed lego, quod omnes legimus sed non omnes intelligimus: et cum legitur audimus omnes. In principio erat verbum: hoc est remaneat caelum denique in principio fecit deus caelum et terram: aliud est fecit, aliud erat: quod sic incipit quod erat principium non accepit sed praeuenit: Remaneant et tempora quia post caelum tempora. Remaneant etiam angeli: et si principium eorum non inuenio: erat tamen quando non erant: si ergo principium eorum noninuenire nonpossum quos certum est habere principium: quomodo possum inuenire verbi principium a quo omne principium non solum creaturarum sed etiam cogitationum nostrarum":

Idem de fide ad gratianum libro vi: "non enim inter omnia sed super omnia spiritus sanctus est"

Item: "quod si non seruit spiritus omnia autem seruiunt: super omnia est spiritus, quia non servit sicut omnia: Servire autem omnia liquet, sicut scriptum est: uniuersa serviunt tibi. Dixit os spiritus per prophetam: ergo cum uniuersa serviant si non servit spiritus utique inter uniuersa spiritus sanctus non est:"

Item: "omnia per filium scriptura dicit esse quae facta sunt: Cum autemnon doceatur spiritus sanctus utique nec inter omnia probari potest Item scriptum est: nobis autem unus deus pater ex quo omnia et nos per ipsum: et dominus iesus christus per quem omnia et per ipsum: Cum dicit Iesus per quem omnia ab omnibus utiqueutique excepit dei filium, qui excepit et patrem itaque qui putant spiritum inter omnia debere numerari quia omnia legunt facta per filium: etiam filium inter omnia adnumerandum putent, quia legunt ex deo omnia":

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 10