Quaestio 11
Quaestio 11
quod divinae personae ab invicem differant et contra
Item: "pater a nullo est factus, nec creatus nec genitus. spiritus sanctus a:filius a patre solo est; non factus nec creatus sed genitus: spiritus sanctus a patre et filio, non factus nec creatus, nec genitus, sed procedens":
ambrosius de fide ad gratianum, libro ii: "apostolus dicit imaginem patris christum esse: arrius dicit esse dissimilem, et vult ut pater dissimilem genuerit sui quasi impotens qui generare sibi similem non potuerit":
augustinus quaestionum veteris et novae legis capitulo cxlviii: "qui me videt, videt et patrem quia unum sunt natura pater et filius hoc est in nullo discrepare alterum ab altero": hylarius de trinitate
hylarius de trinitate libro 1 "deus a deo abingenito unigenitus, alter ab altero nihil differens quia vita viventis in vivo est:"
libro iiii: "Cum itaque legimus faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: quia sermo uterque ut non solitarium tantum ita neque differentem significat: nobis quoque nec solitarius tantum nec diuersus est confitendus Cognita per id quod nostram imaginem dicit non imagines nostras unius in utriusque proprietate naturae"
On this page