Quaestio 13
Quaestio 13
quod deus pater sit causa filii et contra
Augustinus libro primo super genesim contra calumnias manichaeorum: qui dicit quare deus fecit caelum et terram? respondendum est illi quia voluit: voluntas enim dei causae est caeli et terrae et ideo maior quam caelum et terra: qui autem dicit quare voluit maius aliquid quaerit quam est voluntas dei nihil autem maius inueniri potest
Idem in libro quaestionum lxxxiii cap. xxx: "qui quaerit quare deus voluit mundum facere? causam quaerit voluntatis dei: sed omnis causa efficiens est: omne autem efficiens maius est quam quod efficitur: nihil autem maius qua voluntate dei non ergo eius causa quaerenda est"
On this page