Quaestio 14
Quaestio 14
quod sit filius sine principio et contra
Iterum in psalmo cviiii: "Tecum principium: pater principium: sed et filius principium: principium enim non habet principium si enim habuerit aliud principium iam ipsum desinet esse principium quicquid ergo dederimus patri hoc demus et filio: si enim pater in filio et filius in patre et omnia patris filii sunt, et omnia filii patris sunt: et principium patris principium filii est. ergo quod dicit hoc est eo tempore quo patiebaris et dicebas Pater in manus tuas commendo spiritum meum et quasi de hominis loquebaris affectu non quasi imbecillis rogabas: tecum erat principium tecum erat diuinitas: sed propterea deprecabaris auxilium ut accepto auxilio dares sanctis tuis et illi splenderent."
Item: "secundum hominem loquitur: si enim corpus hominis assumpsit necesse est ut et hominis verba suscipiat":
fulgentius in libro de immensitate filii dei: "In principio erat verbum: An forte quia in principio erat aliquod filio existendi audebimus assignare principium et ideo sine initio natus esse non creditur? absit Ipse dixit: ego sum alpha et w omegainitium et finis quia ipse inchoavit perficienda: ipse perfecit inchoata. Credimus igitur dei filium sine aliquo suae divinitatis initio de patris substantia genitum."
Iohannes Crisostomos super epistolam pauli ad hebraeos in sermone xii: "melchisedech quomodo initium dierum neque finem vitae habuit quomodo in illo nonest: narrata eius genealogia scivit et christus ipsa natura rei, et sine initio et sine fine est: sicut enim istius nescimus neque initium neque dici neque finem vitae quod non sit scriptum sic et nescimus filii neque vel initium neque vel finem."
Item: "intueris sine initio filium: non quia non habet causam ex qua sit; hoc enim impossibile est: habet namque patrem: alioquin quomodo filius: sed quia non habebat initium vitae neque finem."
Idem in expositione symboli quae sic incipit universalis ecclesiae congaudet: "Istum unicum dei filium de substantia patris natum et genitum profitemur: et initium de patre habere dicimus."
augustinus de trinitate, libro v cap. xiii: "dicitur relatiue pater idemque relatiue dicitur principium: sed pater ad filium dicitur principium ad omnia quae ab ipso sunt".
Item: "et principium dicitur filius: Cum enim diceretur ei, tu quis es: respondit principiumsicut et pater principium est creaturae quod ab ipso sunt omnia."
Item: "unum ergo principium ad creaturam dicitur deus: non duo vel tria principia". "Ad se tamen invicem in trinitate si gignens ad id quod gignit principium est: pater ad filium principium est, quia gignit eum utrum autem et ad spiritum principium sit pater quoniam dictum est: de patre procedit non parua quaestio est."
Item post aliqua in sequenti capitulo: "Si quod datur, principium habet eum a quo datur; fatendum est patrem et filium principium esse spiritus sancti."
Item: cognosci quo ab illo procedat qui tamen a filio procedit "sed totius divinitatis sive melius dicitur divinitatis principium pater est."
Idem in liber quaestionum veteris et novae legis, cap. lviii: "Caput filii pater et caput spiritus sancti filius: quia de ipso accepit: et sicut pater misit filium, ita et filius misit spiritum sanctum":
Item cap. xxiv: "hoc est ad imaginem dei factum esse hominem ut sicut ab uno deo sunt omnia: ita et ab uno homine omne genus humanum. mulier de viro facta est: ut per eam nativitas oriretur; filius vero dei ideo natus est ut per ipsum fieret creatura."
Item cap. xciv: "filium dei perfectum natum de deo nemo fidelium ambigit: omnia enim divinitatis paternae accepit nascendo de deo patre: tunc ergo accepit nomen quod est super omne nomen id est ut hoc dicatur quod pater deus nam nihil apud eum futurum dicitur: omnia enim ante se habet: Ideo ad haec omnia creanda et restauranda natus est. nam utique ordo et ratio hoc habet ut paterno nomini omne genu flectatur hoc pater donauit filio propter ea quae erat acturus; donavit autem quando genuit: sic enim illum genuit, ut in eodem honore esset quo ipse pater est."
s Gennadius de orthodoxa fide ecclesiasticorum dogmatum, cap. i: "Credimus unum deum esse patrem et filium et spiritum sanctum; filium eo quod habeas patrem spiritum sanctum eo quod sit ex patre et filio. pater ergo principium deitatis, a quo filius natus a quo spiritus sanctus non natus; sed ex deo patre et deo filio deus procedens."
On this page