Text List

Quaestio 30

Quaestio 30

quod peccata etiam placeant deo et non

quod peccata etiam placeant deo et non:

ambrosius in apocalypsi libro ix: "Deus enim dedit in cordibus eorum, ut faciant quod illi placitum est, ut dent regnum suum bestiae donec consummentur verba dei: praecedentium iniquitatum merita exigunt ut reprobi in errorem a deo ire permissi ita agant ut non misericordia parentis soluentur, sed iustitia punientis damnentur Ideo enim dei plac i tumperficiunt quo iniquitatem amando, quam deus odit iustitiae se damnandos praeparant, quae deo per omnia placet cui dicitur Dilexisti iustitiam et odisti iniquitatem Cum enim placere non potest iniquitas placet iustitia qua dampnat perpetratas iniquitates: quamobrem unde displicent: inde quod illi placitum est perficiunt."

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 30