Text List

Quaestio 29

Quaestio 29

quod praedestinatio dei in bono tantum sit accipienda et non

quod praedestinatio dei in bono tantum sit accipienda et non

augustinus de praedestinatione sanctorum: "praedestinatio est gratiae praeparatio quae sine praescientia non potest esse; potest autem esse sine praedestinatione praescientia. praedestinatione quippe deus eaquae fuerat ipse facturus: unde dictum est fecit quae futura sunt praescire autem potens est et quae ipse non facit sicut quaecumque peccata: quocirca praedestinatio dei quae in bono est gratiae ut dixi est praeparatio: gratia vero est ipsius praedestinationis effectus"

Item: "praedestinationis nomine non aliqua voluntatis humanae coacticia necessitas exprimitur sed misericors et ita diuini operis sempiterna dispositio".

Item "contingit credere deum praescisse peccatores, quia nihil eum latere potuit: non tamen praedestinasse quemlibet hominem ad peccatum: quia si ad peccatum hominem praedestinaret pro peccatis hominem non puniret: Dei enim praedestinatione est aut peccatorum praeparata est pia remissio aut peccatorum iusta punitio."

Idem in expositione quarundam propositionum in epistola pauli ad Romanos: "non praedestinauit aliquem nisi quem praesciuit crediturum"

Idem super Iohannem: "Sed vos non creditis quia non estis ex ovibus meis": "dixit: non estis ex ovibus meis: quia videbat eos ad sempiternum interitum praeparatos."

Item: "non rapit eas quisquam de manu mea: quid potest fur et latro: non perdunt nisi ad interitum praedestinatos: de illis autem ouibus de quibus dicit apostolus: nouit dominus qui sunt eius et quos praesciuit et praedestinauit quos autem praedestinauit etc. nec lupus rapit nec fur tollit nec latro interimit":

Idem in enchiridion, cap. civ: "magna opera domini exquisita in omnes uoluntates eius ut per creaturae voluntatem qua factum \ est quod creator noluit impleret ipse quod voluit bene utens et male tanquam summe bonus ad eorum damnationem quos iuste praedestinauit ad poenam et eorum salutem quos benigne praedestinauitad gratiam".

Responsiones prosperi ad rufinum: "In praescientia et bona norit et mala."

Item: "praedestinatio dei semper in bono est aut ad retributionem iustitiae aut ad damnationem pertinens gratiae"

Item: "potest itaque sine praedestinatione esse praescientia praedestinatio autem sine praescientia esse non potest":

Ex dictis ambrosii de praedestinatione "his omnibus testimoniis praedestinati ostenduntur mali ad poenam sed non praedestinati ad peccatum, quoniam eorum quae facturus est Deus praedestinator est: quae vero non facit nec facturus est: ea non praedestinavit"

Item: "impios praedestinavit ad poenam, et poenam praedestinauit illis ad peccatum autem non eos praedestinavit quoniam non est auctor iniquitatis quoniam sicut iustitia ex deo est et omne bonum: ita iniquitas et omne opus prauum ex diabolo"

Item idem: "Iniquos itaque quos praescivit deus hanc vitam in peccato terminaturos: praedestinavit supplicio. In quo praedestinatio iustissime laudanda est ultioultionis ut agnosceretur non ab eo praedestinatum hominem ad peccatum, quem praedestinaverit peccati merito puniendum. Deus itaque omnia opera siue bona siue mala praescivit, sed sola bona praedestinauit mala vero futura opera illorum quos non praedestinavit ad regnum sed ad meritum: praescivit et ordinavit provida bonitate":

Isidorus de summo bono libro ii capitulo vi " genitagemina est praedestinatio sive electorum ad requiem sive reproborum ad mortem".

Ex dictis eiusdem: "deus potuit sicut voluit quosdam praedestinare ad gloriam, quosdam ad poenam, quos autem praedestinavit ad poenam non praedestinauit ad culpam"

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 29