Text List

Quaestio 5

Quaestio 5

quod non sit deus singularis et contra

Quod non sit deus singularis et contra

Athanasius in simbolo fidei: "et tamen non tres dii sed unus est deus"

augustinus quaestionum veteris et novae legis cap. lix: "unus quidem est sed non singularis: habet ex aeternis in mysterio alterum qui sit cum altero":

item: "deus pater habet in se alterum cum altero sicut dixi."

ambrosius de fide, ad gratianum imperatorem: "quod unius est substantiae separari non potest: etsi non sit singularitatis sed unitatis singularitas ad personam pertinet unitas ad naturam"

hilarius de trinitate libro iiii: et dixit deus, faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram: sustulit singularis intelligentiam professione consortii: Consortium autem esse aliquod solitario ipsi sibi non potest: neque rursum recipit solitari similitudo faciamus.

Item: solitario conuenit faciam et meam: non solitario vero, faciamus et nostram.

Item: "de rubo apparuit dei angelus deus: non ideo non deus quia angelus dei est: neque rursum angelus dei non idcirco quia deus est: Sed significata personarum distinctione ac manifestata sacramentorum caelestium dispensatione: non solitarium docuit deum opinandum"

homicida papa ad iustinum imperatorem: "seruemus propria unicuique personae ut nec personis diuinitatis singularitas denegetur nec ad essentiam hoc quod proprium nominum est transferatur".

Gregorius leandro episcopo: Reprehensibile esse nullatenus potest infantem in baptismate vel ter uel semel mergere quando et in tribus mersionibus personarum trinitas: et in una potest divinitatis singularitas designari:

Ysydorus etymologiarum libro vii cap. iv: "trinitas in relativis personarum nominibus est deltas uero non trpe tri?ratustriplicatur sed in singularitate est quia si triplice ut turdeorum inducimus pluralitatem: nomen autem deorum in angelis et in sanctis hominibus ideo pluraliter dicitur quod non sint merito aequales de quibus psalmus: Ego dixi dii estis. de patre autem et filio et spiritu sancto propter unam et aequalem divinitatem: non nomen deorum sed dei esse ostenditur"

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5