Text List

Quaestio 4

Quaestio 4

quod agnitio non sit de non apparentibus sed fides tantum et contra

Quod agnitio non sit de non apparentibus sed fides tantum et contra

Gregorius omelia vi libro ii in evangalio: "profecto liquet quia fides illarum rerum argumentum est quae apparere non possitt; quae enim apparentia nonsunt, fidem non habent sed agnitionem"

haimo in epistola pauli ad Romanos: fides igitur est qua ueraciter credimus id quod nequaquam uidere ualemus. Sin autem quod credimus iam uidemus fides non est habenda sed cognitio.

Paulus in ii epistola ad corinthios: "Et nos credimus propter quod et loquimur: Scientes quoniam qui suscitauit nosIhesum et nos cum Ihesu suscitabit et constituet uobiscum":

Item: "Scimus enim quoniam, si terrestris domus nostra dissoluatur habemus domum aeternam in caelis."

Augustinus libro i retractationum: "quod dixi multum interesse utrum aliquid certa mentis ratione teneatur, quod scire dicimus, uel fama an litteris credendum posteris utiliter commendetur, et paulo post: quod scimus igitur debemus rationi, quod credimus, auctoritati, non sic accipiendum est ut in sermone usitatiore uereamur nos dicere scire quod idoneis testibus credimus. proprie quippe cum loquimur, id solum sciri dicimus quod mentis firma ratione comprehendimus. Cum uero loquimur uerbis consuetudini aptioribus, non dubitemus dicere scire nos et quod percipimus nostri corporis sensibus et quod fide dignis credimus testibus."

Idem ad paulinum: "satis est ut inter uidere et credere hoc distare dicamus quod praesentia uidentur creduntur absentia":

Item: "Constat igitur nostra scientia ex visis rebus et creditis:"

Item: "non autem nonimmerito scire nos dicimus non solum ea quae vidimus vel videmus verum et quae idoneis commoti testimoniis credimus":

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 4