Text List

Quaestio 7

Quaestio 7

quod in trinitate non sint dicendi plures aeterni et contra

Quod in trinitate non sint dicendi pluribus aeterni et contra

Athanasius in symbolo fidei: "et tamen non tres aeternisunt sed unus aeternus".

item: "sed totae tres personae coaeternae sibi sunt et coaequales"

augustinus in libro contra v haereses: "pater, pater est, filius, filius est; et ille nunquam non pater fuit, et iste nunquam non filius fuit: ambo aeterni nec coeperunt esse nec desistunt."

Item: "Ignis et splendor temporales sunt, pater autem et filius aeterni sunt dualitas in prole unitas est in deitate"

Idem in libro de agone christiano: "Credimus ergo in patrem et filium et spiritum sanctum, haec aeterna sunt et incommutabilia, id est unus deus, unius substantiae trinitas aeterna: deus ex quo omnia, per quem omnia in quo omnia"

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 7