Quaestio 8
Quaestio 8
quod non sit multitudo rerum in trinitate vel quod non sit trinitas aliquod totum et contra
Ex libro sententiarum prosperi, cap. ccxxviii: "In trinitate diuina tanta est substantiae unitas ut aequalitatem teneat pluralitatem non recipiat".
: "In hac quoque trinitate cum dicimus personam patris non aliud dicimus quam substantiam patris, quia persona patris, non aliud est quam ipse pater: Ad se quippe dicitur persona, non ad filium vel ad spiritum sanctum sicut deus et similia: hoc enim solum nomen est quod cum dicatur de singulis ad se, pluraliter non singulariter accipitur in summa. dicimus namque pater est persona et filius persona, et spiritus sanctus persona pater tamen et filius, et spiritus sanctus non sunt una persona sed" cum dicimus tres personas unam essentiam neque ut genus de speciebus neque ut speciem de indiuiduis praedicamus: videtur posse dici ut tres homines una natura, sed plus sunt duo homines quam unus sed non est maior essentia pater et filius quam solus pater aut solus filius
Item: "non tantum est unus homo quantum tres homines simul et plus aliquid sunt duo homines quam unus homo At in deo non est ita: non enim maior essentia est pater et filius simul quam solus pater aut solus filius, sed tres simul personae aequales sunt singulis."
Ex epistola sanctorum augustini et alypii ad maximum medicum thenitanum: haec trinitas unius eiusdemque naturae atque substantiae non minor in singulis quam in omnibus nec maior in omnibus quam in singulis; sed in solo patre, vel in solo filio tanta est quanta in patre simul et filio, et tanta in spiritu sancto quanta simul in patre et filio
Augustinus super iohannem tractatu xxxvii tres personae sed non tres dii est ibi aliquid ineffabile quod verbis explicari non possit ut et numerus sit et numerus non sit sed tres: quid tres? deficit numerus ita deus nec recedit a numero, nec capitur numero quia tres sunt tamquam inest numerus. Sed quaeris, quid tres: non est numerus unde dictum est: magnus dominus noster et magna virtus eius etc. ubi cogitare coeperis, incipis numerare; ubi numerabis, quid numeraueris non potes respondere: quid sunt isti tres? pater et filius et spiritus sanctus; non tres dii non tres omnipotentes, non tres creatores: hoc solum numerum insinuat quod ad inuicem sunt, non quod ad se sunt: pater ad se est deus ad se est omnipotens non ad se est pater sed ad filium: non est quid dicamus tres nisi patrem et filium et spiritum sanctum.
Boetius de trinitate loquens de simplicitate divinae substantiae: quod non est inquit hoc atque hoc sed tantum hoc est: illud vere est id quod est: et hoc fortissimum quod nullo nititur: quocirca hoc est uere unum in quo nullus numerus: nullum in eo aliud praeter id quod est neque enim fieri subiectum potest forma enim est formae vero subiectae esse non possunt
Item: "et nulla igitur in eo diuersitas nulla ex diversitate pluralitas, nulla ex accidentibus multitudo atque idcirco nec numerus"
Item: "Ubi uero nulla est differentia, nulla est omnino pluralitas quare nec numerus igitur unitas tantum."
Item: "numerus enim duplex est unus quidem quo numeramus alter uero qui in numerabilibus rebus constat."
Item: "ergo in numero quo numeramus repetitio unitatum facit pluralitatem: In rerum uero numero non facit pluralitatem unitatum repetitio: veludsi de eodem dicamus gladius unus, mucro unus, ensis unus, repetitio quaedam est eiusdem non numeratio diuersorum velut si dicam sol, sol, sol. non igitur si de patre et filio et spiritu sancto tertio praedicatur deus: idcirco trina praedicatio numerum facit."
Item: "non uero ita dicitur pater et filius et spiritus sanctus quasi multiuocum quoddam; nam mucro et ensis et ipse est et idem: pater vero ac filius, et spiritus sanctus idem equidem est: non uero ipse. In qua re paulisper considerandum est Requirentibus enim ipse est pater, qui filius minime inquiunt; rursus idem alter qui alter? negatur non est igitur inter eos in re omni indifferentia quare subintrat numerus quem ex subiectorum diversitate confici superius explanatum est."
Item: "quae secundum rei alicuius in eo quod ipsa est proprietatem non faciunt praedicationem nihil alterare uel mutare queunt nullamque omnino uariare essentiam quocirca si pater ac filius ad aliquid dicuntur nihilque aliud ut quoddictum est differt nisi sola r el ationerelatio uero non praedicatur ad id de quo praedicatur quasi ipsa sit sed secundum rem de qua dicitur non faciet alteritatem rei de qua dicitur? sed si dici potest quoquo quidem modo id quod vix intelligi potuit interpretatum est personarum":
Item: "pater deus et filius deus et spiritus sanctus deus: Deus uero nullas habet differentias quibus differat a deo a nullo eorum differt Differentiae vero ubi absunt, abest pluralitas adest ubi unitas"
: "Sed quoniam nulla relatio ad se ipsum referri potest facta est trinitatis numerositas, in eo quod est praedicatio relationis seruata uero unitas in eo quod est indifferentia uel substantiae uel operationis uel omnino eius quae secundum se dicitur praedicationis. Ita igitur substantia continet unitatem relatio multiplicat trinitatem nam idem pater qui filius non est nec idem uterque qui spiritus sanctus Idem tamen deus est pater et filius et spiritus sanctus idem iustus, idem bonus, idem magnus, idem omnia quae secundum se poterunt praedicari sane sciendum est non semper talem esse praedicatiuam relationem ut semper ad differens praedicetur. Nam aequale aequali aequale est, et simile simili simile est, et idem ei quod est idem idem est; et similis est relatio in trinitate patris ad filium, et utriusque ad spiritum sanctum, eius quod est idem ad id quod est idem quod si id in cunctis aliis rebus non potest inueniri hoc facit cognata caducis rebus alteritas."
Athansius de trinitate libro vi cap ii: "maledictus qui secundum tres personas tres diuersas substantias in his confitetur fiat fiat."
Item: Maledictus qui propter tria nomina personarum tres deos aut tres substantias aut tres spiritus confitetur, fiat, fiat.
hieronymus in epistola de explanatione fidei ad damasum papam: "confundentes arrium unam eandemque dicimus trinitatis substantiam".
item: "Non enim nomina tantummodo, sed etiam nominum proprietates id est personas velut graeci exprimunt ypostasis possit arbitruitur intelligihoc est subsistentias confitemur. Itaque substantia unum sunt personis ac nominibus distinguuntur".
Idem ad eundem de novo nomine trium hypostaseos: "Interrogamus quid ypostasis posse arbitrentur intelligi tres personas subsistentes aiunt: respondemus nos ita credere non sufficit sensus ipsum nomen efflagitant quia nescio quid veneni in sillabis latet: si quis autem ypostasim usiam intelligens non in tribus personis unam ypostasin nisi usiam novitdicit alienus a christo est"
item: "tota saecularium litterarum schola nihil aliud ypostasyn nisi usiam novit: et quis unquam rogo ore sacrilego tres substantias praedicabit: una est dei sola natura quisquis tria esse hoc est tres ypostasis, dicit, tres naturas conatur asserere. Et si ita est cur ab ario parietibus separamur perfidia copulati: sufficit nobis dicere, unam substantiam tres personas perfectas, coaequales, coaeternas: non bonae suspicionis est cum in eodem sensu verba dissentiunt: aut si rectum putatis tres ypostasis cum interpretationibus suis debere nos dicere non negamus: sed mihi credite venenum sub melle latet transfigurat se angelus sathanae in angelum lucis"
hilarius super psalmum cxxix: "quisquis ita uolet credere ut corporalis deus sit quia ad imaginem eius factus est homo compositum deum statuet esse. quicquid autem compositum est, necesse est non fuerit aeternum quia compositio habet initium quo comparatorum maneat":
Gennadius de orthodoxa fide: "Omousion ergo id est coessentialis in diuinitate patri filius; omousion patri et filio spiritus sanctus."
ysidorus ethymologiarum lib. vi, cap. iv: "trinitas appellata est quod fiat totum unum ex quibusdam tribus quasi trinitas":
Item: "in hohac trinitate alia appellativa nomina alia propria sunt propria sunt essentialis, ut deus et dominus omnipotens immutabilis immortalis: Et inde propria quia ipsam substantiam significant qua unum sunt: appellatiua uero, pater, et filius et spiritus sanctus, et procedens: Eadem et relatiua."
Augustinus in libro i de doctrina christiana: "res aliae sunt quibus fruendum est aliae quibus utendum Illae quibus fruendum est nos beatos faciunt istis quibus utendum est tendentes ad beatitudinem adiuuamur". "frui est inhaerere amore alicui rei propter se ipsam; uti autem quod in usum venerit ad id quod amas obtinendum si tamen amandum est nam usus illicitus abusus potius vel abusio nominanda est". "Si redire in patriam volumus ubi beati esse possimus, utendum est mundo, non fruendum, ut inuisibilia dei per ea exveraquae facta sunt intellecta conspiciantur": "Res igitur quibus fruendum est pater et filius et spiritus sanctus eademque trinitas summa una quaedam res est communisque omnibus fruentibus ea si tamen res et non rerum omnium causa sit: si tamen et causa".
Idem libro vii de trinitate capitulo iiii: "dum intelligatur saltem in aenigmate quod dicitur placuit ita dici ut diceretur aliquid cum quaereretur quid tria sint: quae tria esse fides vera pronuntiat cum et patrem non dicit esse filium: et spiritum sanctum quod est donum dei nec patrem dicit esse nec filium".
Item: "cum conaretur humana inopia loquendo proferre quod tenet de domino deo, timuit dicere tres essentias ne intelligeretur in illa summa aequalitate ulla diuersitas. Rursus non esse tria quaedam non poterat dicere quod sabelliusquia in haeresim lapsus est dixit".
Item: "loquendi causa de ineffabilibus ut fari aliquo possemus modo quod effari nullo modo possumus, dictum est a nostris graecis una essentia tres substantiae a latinis una essentia vel substantia tres personae quia sicut iam diximus non aliter in sermone latino essentia quam substantia soles intelligi".
Item: "quod de personis secundum nostram hoc est de substantiis, secundum graecorum consuetudinem: sic illi dicunt tres substantias unam essentiam: quemadmodum nos dicimus tres personas unam essentiam uel substantiam".
Idem libro v capitulo viii: "quapropter illud praecipue teneamus quidquid a se dicitur diuina sublimitas substantialiter dici: quod autem ad aliquid non substantialiter sed relative tantamque vim esse eiusdem substantiae in patre, et filio, et spiritu sancto: ut quidquid de singulis ad se ipsos dicitur non pluraliter in summa sed singulariter accipiatur".
Item: "quidquid ergo ad se ipsum dicitur deus: et de singulis personaliter dicitur et simul de ipsa trinitate, non pluraliter, sed singulariter dicitur":
Idem de concordia evangelistarum: "haec sententia quod filius doctrina patris est: dissoluit sabellianam haeresim, qui ausus est dicere patrem et filium duo nomina esse, sed unam rem. alicuius enim est doctrina filii si sua non est."
Idem in expositione ad papam laurentium: "quomodo ignis caelestis generat ex se ipso splendorem lucis et producit vaporem et cum sint tria in verbisrebus unum sunt in substantia, ita trinitas est una maiestas"
Iterum in psalmo lxxxvi: "fundamenta eius in montibus sanctis eius siue dei siue certe ecclesiae quae sunt autem fundamenta nisi pater et filius et spiritus sanctus loquitur paulus quasi sapiens architectus fundamentum posui hoc est fidem trinitatis. Et alio loco: Exspectabant enim civitatem habentem fundamenta cuius artifex et conditor deus quos possumus dicere montes apostolos in illis erant fundamenta ubi primum posita est fides ecclesiae"
Idem de tribus virtutibus: "David in psalmo tres spiritus postulat dicens: Spiritu principali confirma me Spiritum rectum in noua in visceribus meis; spiritum sanctum tuum ne auferas a me: qui sunt isti tres spiritus? principalis spiritus pater est Rectus spiritus christus est spiritus sanctus spiritus est sanctus"
On this page