Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 19

1

QUAEST. XIX. Primus homo mortalis factus est, an immortalis?

2

RESP. Et mortalis secundum aliam, ct immortalis sccundum aliam causam. Tale itaque corpus habehat primus homo, quale < I nos, sed sine peccato. Non enim habebat legem in membris suis repugnantem legi mentis suae: sed utique promeruit post praevari­ cationem. Igitur animale corpus habuit Adam; sed ut non senesceret nec deficeret per illius ligni virtu­ tem, qua sustentabatur, quod in paradiso vitae nomen acceperat. Quopropter si Dei praecepta servasset, obedientiae merito in illud corpus spirituale, quale sanctis in resurrectione promittitur, esset postmodum commutandum. Ac per hoc poterat non mori, si Dei praeceptis pia obedientia cohaesisset. Non enim et nic factus fuerat, ut non posset muri, sicut caeterae natu­ ra quae omnino mori non possunt: sed ita ut obe­ dienti a immortalem, inobedientia mortalem faceret.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 19