Text List

Quaestio 30

Quaestio 30

QUEST. XXX. Fons, inquit sancta Scriptura, ascen­ debat de terra, irrigans universam faciem terrae ( Gen. II, 6). Si universam terram irrigabat, ergo et montes irrigabat; quia et montes utique terra suni. Si vero et montes irrigabat, diluvium erat. Et quomodo terra germinaverat herbam virentem ct facientem semen ? aut quomodo habilalat homo in terra, si universam terram aqua tegebat?

RESP. Fons ibi ponitur singularis pro plurali nu­ niero. Hoc enim si sollicite requiramus, in Scripturis sanctis frequente reperimus. Habes nempe in Psalmo, Misit in eoa muscam caninam, et comedit eos; et ranam, et exterminavit eos ( Psat. LXXVII, 45) : cum utique nec una musca, nec una rana fuerit. Et alibi in Psalmo dixit, Et venit locusta (Psal. CIV, 54) : non ait, locu­ stae; sed, locusta. En habes singularem numcrum pro plurali. Secundum id quod ait nobilissimus quidam poetarum, « Uterumque armato milite complent i (Virgil.9 aeneid. lib. 2, vers. 20). Porro autem propter nnitatem naturae dictum est unus fons; ut omnes in. telligamus qui sunt in terra : quia quodam modo orne nes ex unius abyssi natura manant. Nam quod ait, Irrigabat universam faciem terrae non totam terram rigabat, sed partem. A tuto enim partem significavit; quemadmodum dicimus, Christus mortuus cst, Chri­ stus resurrexit : cum non mortuus fucrit, neque re­ surrexerit nisi secundum carnem.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 30