Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 31

1

QUAEST. XXXI. Tulit ergo Dominus Deus hominem, att Scriptura, et posuit eum in paradiso voluptatis, ut operaretur et custodiret illum (Gen. II, 15). Quid, rogo, operaretur et custodiret; paradisum, an aliud?

2

RESP. Ista sententia duplicem intelligentiam parit. Sive enim operaretur homo paradisum, id est in pa­ radiso aliquid operaretur, non necessitate victus, sed ad delectationem I operabatur: adhuc enim non pec­ caverat, nec ei terra spinas et tribulos germinaverat, ut in sudore faciei suae ederet panem suum. Hoc nempe meruit post peccatum. Ante peccatum igitur non indigentia, non necessitate, sed sola, ut diximus, voluptate I operabatur paradisum per agriculturam, ct custodiebat per disciplinam. Non contra bestias neque contra animalia aliqua paradisum custodiebat, sed sibi, scilicet ne amitteret peccando, quem custodire poterat obediendo. Sive ipsum hominem posuit Deus in paradiso ut operaretur et custodiret: operaremur scilicet ut bonus esset, et custodiret ut tutus esset. Quodlibet horuin dicatur, sivc homo paradisum ope­ raretur per agriculturam, et custodiret per discipli­ nam; sive ipsum hominem Deus operaretur ut ho­ nus esset, et custodiret ut tutus esset: quodvis horum intelligas, rationi uterque inte llectus con­ gruit.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 31