Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 33

Quaestio 33

QUAEST. XXXIII. Quomodo poterat timere mortem Adam, quam nullatenus sciebat?

RESP. Sicut ennio nos scimusresurrectionem, qnam nunquam experti sumus, nec vidimus; ita ille scie­ bat mortem. Scimus quoque quod exiens anima a corpore faciat mortem, et dum reversa fuerit ad cor­ pus suum, faciet resurrectionem ,Ecce scimus resur­ rectionem, quam nunquam experti sumus. Sic et ille sciebat utique mortem, non adhuc per experientain, sed per scientiam. Sciebat quippe quid esset vivere, et per privationem vitae sciebat utique mortem, Sic­ ut sciuntur tenebrae per privationem lucis, et sicut scitur silentium per privationem vocis, et sicut scitur vacuum per privationem corporis; ita sciebat mortem per privationem vitae.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 33