Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 32

1

QUAEST. XXXII. Cum Deus mineturhomini mortem die quo cibum vetitum tetigerit, cur eo die mortuus non fuit? Sic enim Scriptura dicit, In quacumque die comederis ex eo, morte morieris (Gen. II, 17).

2

RESP. Quatuor esse mortes Scriptura sancta evi­ denter ostendit. Prima mors est animae, quae suum deserit Creatorem: cum eniin deserit, peccat. Sine, inquit Dominus in Evangelio, mortuos sepelire mor­ tuos suos ( Matth. VIII, 22). Ecce habes mortuos se­ cundum animam, scilicet sepelientes mortuos; et quos sepeliunt, secundum carnem mortuos. Haec itaque sententia duas mortes manifestissime docet, unam animarum, alteram corporum. Tertia autem solius est animae, quam, dum ex hoc corpore exierit, patitur;. secundum illud quod in Evangelio de divite legimus, Pater Abraham, inquit dives, mitte Lazarum, ut digito suo refrigeret linguam meam; quia crucior in hac flam­ ma (Luc. xvi, 24). Quarta est mors, cum anima re­ ceperit corpus, ut in ignem mittatur aeternum; se­ cundum illud quod Dominus in Evangelio de futuro judicio ait, Ite in ignem aeternum, qui paratus eat dia­ bolo et angelis ejus (Matth. xxv, 41). Die itaque quo peccavit Adam, in anima mortuus est. Sicut euim corpus vivit ex anima, ita anima ut beatius vivat, vi­ vit ex Deo. Ergo deserta anima Adae a Deo, jure dici­ tur mortua prima morte, ex qua tres postea secutae suut mortes. Ut enim hae subsequerentur, primo prae. cessit desertio Dei, secundum quod eo die quo pec­ cavit Adam mortuus est.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 32