Text List

On this page

Quaestio 38

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 38

Quaestio 38

QUAEST. XXXVIII. Cum Deus dixerit, Germinet terra herbam virentem, et afferentem semen et ligna fructifera (ld. I, 11); ligna infructuosa, vel spinas vel tribulos quando fecit?

RESP. Siinul omnia Deus fecit, dicente Scriptura, Qui vivit in aeternum, creavit omnia simul ( Eccli. XVIII, 1). Nuilatenus igitur dicenda sunt infructuosa ligua, quae aliquo modo hominibus afferunt adju­ uienta : quia et revera, si non invenimus in eis ali­ quid ad edendum, inveniamus certe ad medicamen­ tum, invenimus ad adjutorium. Nani quantae utilitates inveniantur in eis, tu ipse considera. Proinde quia a fruendo dicitur fructus, et ab omni ligno possumus habere aliquod adjutorium, jure nullum lignum dici­ mus infructuosum. Spinae autem et tribuli quamvis post peccatum homini nascantur ad laborem dicente Scriptura, Terra spinas et tribulos pariet tibi ( Gen. III, 18); tamen non est dicendum tunc ea oriri ex terra ; quia jam erant utique ad pastus pecorum vel volatilium facta, non ad augendam hominis paenam producta.

PrevBack to TopNext