Table of Contents
Dialogus Quaestionum LXV
Quaestio 40
QUAEST. XL. Numquidnam sic adduxit Deus ad Adam cuncta animantia terrae, et universa volatilia coeli (Gen. II, 19), quomodo adducunt aucupantes vel venantes ad retia? An forsitan vox de nube facta est jussionis, quam intelligerent tanquam rationales ani. mae, et ea audita illi omnes obedirent1 ?
RESP. Non hoc acceperunt animantia vcl volatilia cœli, ut sint rationis capacia, perquam obedire pos sint Creatori suo: in suo tamen genere obtemperant Deo, non rationali voluntatis arbitrio, sed sicut mo vet ille omnia temporibus opportunis, nun ipse tem poraliter motus. Movet itaque se ipsum sine tempore ei loco, movet creatum spiritum sine loco tempora liter, movet creaturam corpoream temporaliter et lo caliter. Praecedit igitur substantia quae temporaliter tantum movetur, illarn quae temporaliter et localiter movetur. Praecedit itaque substantia quae nec tempo raliter nec localiter movetur, illam quae tantum tem poraliter movetur. Ipse spiritus conditus movet se ipsum per tempus sinc loco, movet corpus per tem. pus et locum. Spiritus vero creator movet se ipsum sine tempore et loco. Igitur spiritus rationalis, qui est in hominibus, sive irrationalis, qui est in brulis, etiam ejus jussis movetur. Sed rationalis habeL intel ligentiam, perquam judicare possit utrum jussis con. sentiat, aut non consentiat. Animalia vero reptilia ac volatilia non acceperunt hoc judicium; pro suo ta men genera atque natura jussu aliquo acta propel- luntur. Undo angelica natura jussa Dei perficiens, movet jussis omuc genus animantium, docens id quod nescit. Si etenim homines possunt nonnulla anima tium genera mansueta facere, ita ut quasdam volun tates hominum faccre videautur, quanto magis hoc Angeli possunt?
On this page