Text List

Quaestio 41

Quaestio 41

QUAEST. XLI. Quae causa fecit ut Deus quem astruis movere, non moveatur in tempore; aut spiritus crea. tus qui movetur in tempore, non moveatur et ioco ?

RESP. Deus qui instituit tempora, et est ante tem­ pora, nihil iu eo est praeteritum et futurum, nul­ lum consilium novum, nullaque nova cogitatio : quia scilicet si nova, et accidens. Si vero aliquid ac­ cidit Deo, jam non immutabilis. Igitur immutabi­ lis Deus est : nibil illi accidit, nulla nova cogitatio, nullum novum consilium; ideo non movetur in tempore. Igitur immutabilis Deus est. Spiritus vcro conditus, sicut est Angelorum, quanquam sine tem­ pore contemplentur Dci aeternitatem, veritatem, cbaritatem; tamen quia ex tempore in inferioribus jussa Dei perficiunt, jure creduntur moveri in tenni, poro. Corpora vero sua in loco movent, dum descen­ dunt de caelo, et ascendunt in coelum. Spiritus itaque hominum movetur in tempore, reminiscendo praeter­ ita, futura exspectando, aliquid novi discendo. Ne­ que enim, cum recordor aliquam lectionem aut ali­ quam civitatem, sicut motus est spiritus meus cogi- tando, ut h:rc recordaretur ex tempore, ita motus « st ct loco. Quod si loco moveretur, nul in caelo aut in terra moveretur; quia sinc cœlo et terra nullus est incus. Uhi enim fuit ipse spiritus, in coelo, an in terra, ut videret ipsam lectionem vel ipsam civita­ tem? Ergo si in nullo loco vidit ut recordaretur, in se ipso vidit. Et quia initium habet cogitatio, et omne quod initium habet, ct tempus habet; igitur secun­ dum supra dictam rationem, spiritus creatus per tem­ pus moveri potest, nou pcr locum : Spiritus creator, sine tempore et loco : corpus autem, et loco et tempore.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 41