Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 46

1

QUAEST. XLVI. Quomodo intelligendum cst quod dicit Adam, Quamobrem relinquet homo patrem et ma­ trem, ei udhaerebit uxori suae; et erunt duo in carne una (Gen. II, 24) ?

2

RESP. Beamus apostolus Paulus hoc capitulum sibi ponens cxposuit, dicens: Sacramentum hoc magnum est, ego autem dico in Christo et Ecclesia (Ephes. v, 52). Sed quomodo Christus reliquerit Patrem, cum una substantia sit cum Patre? Aut ubi esse poterit Pater sinc Filio, cum de ipso Filio qui ost sapientia, dicatur quod attingat a fine usque ad finem fortiter, ct disponat omnia suavilcr (Sap. VIII, 1) ? Ergo si ibi est Filius ubi et Pater, non potest esse Pater sine Filio, nee Filius sinc Patre: quia scilicet sicut insepa­ rabiles sunt in natura, ito et inseparabilcs in personis. Sic enim ipse Filius de Patre dicit in Evangelio: Qui me misit, mecum est (Joan. vm, 29). Quomodo ergo dereliquit Patrem ut adhaereret uxori su:e, id est, Ecclesiae suae, nisi illo modo quo Apostolus dicit: Qui cum in forma Dei esset, non rapinam arbitratus est esse se œqualem Deo; sed semetipsum exinanivit, formam servi accipiens (Philipp. II, 6, 7)? Ipsa ergo formae servilis acceptio est exinanitio, ct ipsa exinanitio quanquam non sil divinitatis abolitio aut naturae imissio, tamen propter formam servi in qua dignosci­ tur apparuisse, jure dicit Apostolus Patrem reliquisse. Reliquit et matrem, scilicet Synagogam, Veteri Testa­ mento carnaliter inhaerentem; et adhaesit uxori suae, id est, Ecclesiae suae sanctae, ut per pacem Novi Testa­ menti essent duo in carne una.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 46