Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 47

1

QUAEST. XLVII. Cur Cain ex terrae fructibus mune­ ra reprobantur, et Abel de adipibus1 gregis sui mune­ ra suscipiuntur (Gen. IV, 5-5)?

2

RESP. Cain typum gerebat Judaeorum, qui il!a cor­ poralia sacramenta secundum Vetus Testamentum exercebant. Horum enim sacrificia superveniente Testamenti Novi lide, contempta et evacuata sunt; ct Christianorum sacrificia, quae ex innocentia Christi innocentis agni constant, laudantur, quae significabant ipsius Abel ex ovibus munera. Munera igitur Cain non accipiuntur. Unde etiam dicitur in Psalmo: Oblatio­ nes et holocausta noluisti, etc. ( Psat, xxxix, 7).

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 47