Text List

Prologus

Prologus

Licet multi et probatissimi viri diverso quidem stilo, sed non diversa fide innumerabilia opuscula ediderint, ita ut difficile sit eorum omnia legere ; ea tamen quae leguntur, propter eloquii venustatem et difficillimas quaestionum perplexitates, minime intel­ liguntur. Revera enim , dum coguntur propter altitu­ dinem Scripturae divinae occultam viam carpere, par­ vitati nostrae ambiguitatem non minimam relique­ runt. Sunt etiam plane spirituales viri, qui eorum assequuntur eloquium, et penetrant intellectum. Quo­ rum nos dum concupiscenliis satisfacimus, praeclarae eorum scientiae non aequamur, ut eas sicut illi intel­ ligere valeamus. Quapropter quaeso te ut percontanti mihi respondeas, et quae obscuritatem faciunt, elu­ cidare digneris.

Back to TopNext

On this page

Prologus