Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 1

1

QUAESTIO PRIMA. In primis quaero a te, utrum Dens Trinitas sit; et quibus testimoniis approbes, nosse desidero.

2

RESP. Principium Geneseos evidenier ostendit. Ait enim: In principio fecit Deus caelum et terram. Quem alium principium intelligendum putabimus, nisi Filium? Ipse enim de se ipso interrogantibus Judaeis quis esset, respondit: Principium, quia et loquor vobis (Joan. VIII, 25). Ergo principium Filius. Per Filium fecit Deus caelum et terram: Omnia per ipsum facta sunt, sicut evangelista Joannes narrat, et sine ipso factum est nihil (Id. I, 3). Procul dubio in Dei numine Pater, in principii nomine Filius in­ telligendus est. Profecto cum dixisset, In principio fecit Deus caelum et terram; subsecutus adjunxit, Et spiritus Dei ferebatur super aquas (Gen. i, i, 2): qui tertia csl in Trinitate persona. Igitur si Trinitas non esset, nunquam Dominus noster Jesus Christus di­ ceret discipulis suis, he, baptizate omnes gentes in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti (Matth. XXVIII, 19): nec baptizato Domino in Jordane a Joanne, vox de coelo diceret, Hic eat Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui: nec Spiritus sanctus in co­ łumbae specie descendisse super eum, et mansisse diceretur (Id. III, iT, 16). Miror infelicem Sabellia­ nam haeresim, hoc est, Patripassianorum, quod sic caeci sunt mente, ut tam praeclara, tam aperta testi­ monia non attendant. Ipsi namque asserunt unam1 es­ se personam, id est, ipsum sibi Filium esse qui Pater est, et ipsum Spiritum sanctum. Sed nos cae­ citatem ipsorum relinquentes, tres personas secun­ dum Scripturas sanctas intelligamus; id est, alium esse Patrem qui genuit, alium Filium qui genitus est a Patre, alium Spiritum sanctum: non aliud, quia substantia unum sunt. Personas distinguimus, non deitatem separamus. Igitur Filius Dei natura est h'i- lius, non adoptione. Sic. cnim scriptum est: Ex utero, inquit, ante luciferum genni te (Psal. cix, 3). Non quod Deus Pater uterum habeat sicut nos,aut corporeus esse credendus sit; sod per uterum sub­ stantiam intelligi voluit, de qua natus est Filius.. Quod cst Pater, hoc genuit: Dens Deum, lux lu­ cem. Igitnr, sicut bomo hominem, et ranis canem gignit: nunqnam autem visum est ut homo ge­ nuerit canem. Ac per hoc non de nihilo, neque de aliqua alia substantia, sed de se ipso Filium genuit.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 1