Text List

Prev

How to Cite

Next

Quaestio 5

1

QUAEST. V. Video te, dum de uno Filio Dei inquireres, duos introducere voluisse, ut dicas Filium Dei, et Ii­ lium hominis.

2

RESP. Non sunt duo filii, sed unus. Quia ille qui erat Dei Filias, lactus est filius hominis in unitate per­ sonae. Qnia sicut anima et caro unus est homo, ita Verhum et homo unus est Christus. Duas substantias accipimus in uno Filio Dei, unam deitatis, alteram humanitatis, non duas personas. Igitur, si dixerimus duas esse personas, introducemus duos filios; et jam non erit Trinitas, sed quaternitas. Profecto enim per id quod Deus est, aequalis semper Patri, ubique prae­ sens est, et in caelo totus, et in terra totus, et nullo contentus loco. Per id quod homo, et passus, et mor­ tuus, et resurrexit, ct ascendit in coelum, sedetquo ad dexteram Patris: et sic veniet ad judicandum vi­ vos et mortuos, quemadmodum visus est ire in cae­ lum, in eadem forma carnis atque substantia; cui profecto immortalitatem dedit, naturam non ahstulil.

PrevBack to TopNext

On this page

Quaestio 5