Table of Contents
Dialogus Quaestionum LXV
Quaestio 4
QUAEST. IV. Et si aequales sunt Pater et Filius, quomodo ipse Filius dicit, Pater major me eat (Joan. XIV, 28); et, Non veni voluntatem meam facere, sed voluntatem ejus qui me misit (Id. VI, 38). et, Pater, si fieri potest, transeat a me catix iste (Matth. XXVI, 39); et, Mea doctrina non eat mea, sed ejus qui me misit (Joan. VII, 16) ?
RESP. Ista omnia et alia quae a te nan sunt dicta, secundum formam servi, quam assumpsit, dicta sunt. Igitur cum primus bomo conditus esset a Deo, et libero arbitrio muncratus, praeceptumque ei posi tum esset; si custodisset1 quae ei Deus praecepern, morte non corporis, neque animae multaretur. Sed ille inobediens mandato Dei, atque elatus superbia, suasioni serpentis obediens, Dei praecepta contem psit. Et haec causa exstitit ut mortis periculum in curreret, et ab illo uno homine omnis humana nam ra vitiosa atque peccato obnoxia mortalis existeret. Apostolus Paulus, Per unum hominem, inquit, pec catum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homines mors pertransiit, in quo omnes peccaverunt. Quia sicut per unum hominem omnes ho mines in condemnationem; ita et per unius justitiam omnes homines in justificationem vitae (Rum. v, 1R, 48). Et iterum: Primus homo de terra, terrenus; se cundus homo de caelo, caelestis (I Cor. xv, 47). Hic, inquam, homo coelestis est. Coelestem itaque dico. quia non ex humano conceptus est semine, sed da Maria virgine pro nostra salute assumptus a Filio Dei, sicut evangelista Joannes testatur: Et verbum, inquit, caro factum est, et habitavit in nobis (Joan. I, 14). Verbum carn factum est, non in carnem muta tmn; ut non desisteret esse quod erat, sed caeperit esse quod non crat. Assumpsit enim carnem, non so ' convertit in carnem. Carnem istam a parte totum hominem intelligimus, id est carnem et animam ra tionalem. Et sicut primus homo et carne et anima mortuus fuerat, ita etiam oportuit ut pcr mediatorem Dei et hominum hominem Jesum Christum et carne et anima vivilicarctur. Ergo, ut supra diximus, se cundum assumpti hominis forman dictum est, Pater major me cst.
On this page