Table of Contents
Dialogus Quaestionum LXV
Quaestio 9
QUAEST. IX. Quoniam et ratione et testimoniis per suasisti mihi de subjectione Filii, quod non sit secun dum substantiam minor, sed secundum formam servi qlam assumpsit; ideo quaero quid de missione Spiri tus sancti sentias: numquid et ipse hominem assum. psit, ut missus esse dicatur?
RESP. Sicut nec secundum substantiam dicitur, seu missus, seu miror Filius; ita nee Spiritus sanctus. Postremo sicut ille propter hominem minor aut mis sus; ita iste propter columbam vel ignem missus di cilur (Matth. III, 16, ei Act. II, 2): scilicet, quia nun ia ea substantia qua est aequalis Patri, apparuit; scd, ut dictum cst, per subjectam creaturam. Non enim sicut Filius hominem assumpsit, ut sic in aeternum permaneat. sic Spiritus sanctus columbam vel ignem: sed factae illie visiones de creatura inferiore, ad mani festandum Spiritum sanctum, esse postea destiterunt. Numquam cuiin illa incomprehensibilis immutabilis que divinitas, quae est Trinitas Deus, ab oculis cama libus videri potest, nisi, ut dictum est, per subjectam creaturam. '
On this page